The Bible Software
bible.softwareActsActs 3 › Acts 3:20

Acts 3:20

ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui prædicatus est vobis, Jesum Christum, + 3.20 Ut cum venerint, etc. Continuative ad præcedentia hæc dicuntur, scilicet, ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, tunc deleantur peccata vestra.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he shall send Jesus Christ, which before was preached unto you:

In Context

19Pœnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra: + 3.19 Ut deleantur peccata. Tunc plene delebuntur peccata, cum virtute resurrectionis mors destruetur novissima.

21quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum. + 3.21 Quem oportet, etc. Id est, Ecclesiam per fidem, vel in cœlo ad dexteram Patris sedere.

Read all of Acts 3

Cross References

Matthew 16:27Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. + 16.27 Filius enim. Nec durum videatur hoc pati: Quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis Rom. 8..

Matthew 24:30et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.

Mark 13:30Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant.

Luke 21:27et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. + 21.27 Et tunc videbunt. Quem in humilitate positum audire noluerunt, ut virtutem ejus tanto tunc districtius sentiant, quanto nunc corda ad ejus patientiam non inclinant. Quia vero contra reprobos hæc dicta sunt, mox ad consolationem electorum supponit.

2 Thessalonians 2:2ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini. + 2.2 Non cito moveamini. Quasi dicat: Si moveamini; cito est, nihil enim vobis infertur quod diu duret. Neque per spiritum. Id est, si malignus spiritus, quasi angelus lucis apparens in visione hoc vobis persuadeat. Vel, si quis dicat per Spiritum sanctum revelantem hoc se cognovisse quod dies judicii immineat, nolite credere. Neque per Epistolam. Solent enim tergiversatores, ut fallant, sub nomine clari alicujus viri epistolam fingere, ut auctoritas nominis possit commendare quod per seipsum recipi non posset. Quasi instet dies Domini. Non hoc ita dicit quin velit, ut habeant succinctos lumbos et lucernas ardentes in manibus, exspectantes quando revertatur Dominus a nuptiis.

Hebrews 9:28sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem. + 9.28 Sine peccato apparebit. Ita quod tunc non erit hostia pro peccato, sed justitia in remunerando, vel damnando. Quod si nec in die iræ hostia erit, multo minus in aliis temporibus. Vel sine peccato, id est similitudine carnis peccati, sed potius in carne gloriosa.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 3:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 3:19Acts 3Acts 3:21 →