Romans 8:21
quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei. + 8.21 Quia et ipsa creatura. AUG. Modo creatura tantum cum nondum filiorum forma perfecta, etc., usque ad homo enim, signaculo imaginis amisso, remansit tantum creatura. Liberabitur. Revelabitur, exspectat revela; subjecit liberabitur. Hæc omnia per Spiritum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Romans 8:19Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat. + 8.19 Nam exspectatio creaturæ. Creatura, sunt boni, qui in creatione Dei manent, vel quia sunt causa omnium. Corruptio est vanitas, cui subjecta est creatura. Omnia enim quæ nascuntur infirma et corruptibilia sunt, et per hoc vana: quia statum suum tenere non possunt. AUG. Quod ait, nam exspectatio, etc. Sic intelligendum est, ut neque sensum, etc., usque ad laborat et corruptioni subjacet.
Revelation 21:1Et vidi cælum novum et terram novam. Primum enim cælum, et prima terra abiit, et mare jam non est. + 21.1 Et vidi. In hac septima visione agit de innovatione elementorum, glorificatione sanctorum, describens merita per quæ sancti ita glorificati sunt. Cœlum novum et terram novam. Immutatio æris et terræ, dubitabilis non est quin per ignem fiat. Sed de aqua dubitatur, nam purgationem in seipsa habere creditur.