Acts 3:23
Erit autem: omnis anima quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe. + 3.23 Exterminabitur de plebe. Id est, a sorte sanctorum, et extorris reddetur. Vel, extra terminos beatitudinis ejicietur. RAB. Resistentes Josue, de carnali plebe projecti sunt; at resistentes Christo, de spirituali exterminantur. utramque inobedientiam mors sequitur sive carnalis sive spiritualis. A Samuele et deinceps. Sub Samuele regum tempora cœperunt in Judæa.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
24Et omnes prophetæ, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos.
Cross References
Leviticus 23:29Omnis anima, quæ afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis:
Mark 16:16Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. + 16.16 Qui crediderit, etc. Per alios parvuli credunt, sicut ex aliis ea quæ in baptismo eis remittuntur, peccata extraxerunt.
John 8:24Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro. + 8.24 Dixi ergo vobis. Hic exponit quid sit esse de mundo, id est, esse peccatores infideles terrena sapientes, unde hoc eis exponit. Si enim. Sed econtrario spem dat credituris. Credideritis. Credideritis dicit, non perceperitis, quia nemo nunc capit immutabilem essentiam. Ego sum, moriemini, etc. Non dicit quid, vel Christus, vel Filius Dei, vel aliud hujusmodi, sed ad istos utitur verbo æternæ essentiæ, sicut olim ad Moysen quem mittebat ad liberandum Isræl. Quasi dicat: Qui misi Moysen ad liberandum filios Isræl, ego per meipsum veni liberare perditos. Cætera vero omnia quæ mittuntur, non vere sunt.
Acts 13:38Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari,
Hebrews 2:3quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,
Hebrews 10:39Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ. + 10.39 Nos autem, etc. Id est, non sumus filii paganorum, sed prophetarum fidelium.