The Bible Software
bible.softwareActsActs 3 › Acts 3:24

Acts 3:24

Et omnes prophetæ, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Yea, and all the prophets from Samuel and those that follow after, as many as have spoken, have likewise foretold of these days.

In Context

23Erit autem: omnis anima quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe. + 3.23 Exterminabitur de plebe. Id est, a sorte sanctorum, et extorris reddetur. Vel, extra terminos beatitudinis ejicietur. RAB. Resistentes Josue, de carnali plebe projecti sunt; at resistentes Christo, de spirituali exterminantur. utramque inobedientiam mors sequitur sive carnalis sive spiritualis. A Samuele et deinceps. Sub Samuele regum tempora cœperunt in Judæa.

25Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ. + 3.25 Testamenti. BEDA. Ex illo testamento quod ad Moysen, etc., usque ad, in semine tuo benedicentur omnes gentes. Patres. Posuit plurale patres, et non singulare patrem, quia non soli Abrahæ, sed Isaac et Jacob promissum est. In semine tuo, etc. BEDA. Semen Abrahæ Christus est - in fide cujus omnibus familiis, Judæis scilicet et gentibus, benedictio promissa est. Omnes familiæ. Non quod omnes, sed quia nulla benedicitur nisi in eo, sicut et illud: Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum Joan. 1.. Benedicentur. In Adæ peccato maledictæ, in Christo benedictæ sunt, in quo et illi benedicuntur qui incarnationem præcesserunt: quia idem homo Deus januam cœli aperuit, et in fine dicet omnibus electis: Venite, benedicti Patris Matth. 25., etc.

Read all of Acts 3

Cross References

1 Samuel 2:18Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo.

1 Samuel 3:20Et cognovit universus Israël, a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini. + 3.20 A Dan. ID. Per terminos Judææ universitatem plebis comprehendit. Dan viculus est in quarto a Paneade milliario, qui usque hodie sic vocatur: terminus Judææ provinciæ contra Septentrionem, de quo Jordanis erumpens a loco sortitus est nomen. Jor quippe fluvium vel rivum Hebræi vocant. Dan interpretatur Judic um vel judicans. Bersabee. In tribu Juda vel Simeonis est vicus grandis in vicesimo ab Hebron milliario, vergens ad Austrum: in quo Romanorum positum est præsidium: a quo insipientes termini Judææ tenduntur usque ad Dan. Nec mirari debet quispiam, si civitates Judæ in tribu Simeonis vel Benjamin reperiat. Tribus enim Juda fortis et bellicosa sæpe adversarios superans, in omnibus tribubus tenuit principatum, ideo aliarum tribuum sortes in ejus funiculo computantur, alioquin in medio tribus Judæ habitasse Simeonem Scriptura manifestat.

Jeremiah 15:1Et dixit Dominus ad me: [Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum: ejice illos a facie mea, et egrediantur. + 15.1 Et dixit Dominus. GREG., Moral., lib. 9, c. 12. Omissis tot patribus, soli Moyses et Samuel ad medium deducuntur, etc., usque ad alter ex principatu ejicitur, et ait: Absit a me hoc peccatum, quia cessem orare pro vobis I Reg. 12..

Acts 3:19Pœnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra: + 3.19 Ut deleantur peccata. Tunc plene delebuntur peccata, cum virtute resurrectionis mors destruetur novissima.

Acts 13:20quasi post quadringentos et quinquaginta annos: et post hæc dedit judices, usque ad Samuel prophetam. + 13.20 Dedit, etc. Tempus judicum transit ad probandam patientiam Dei.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 3:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 3:23Acts 3Acts 3:25 →