Acts 4:4
Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia. + 4.4 Et factus est, etc. Si in quinque millibus hominum quos in eremo Dominus pavit, populus legis a Christo liberatus accipitur, possunt et hic quinque millia ab apostolis instructa populum gentium designare: ejusdem legis spiritaliter mysteria secuturum. Et bene utique vesperi cœlesti munere donantur, quia cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum in terris, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum: erat enim jam vespera.
Cross References
Isaiah 45:24Ergo in Domino, dicet, meæ sunt justitiæ et imperium; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.
John 12:24Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,
Acts 28:24Et quidam credebant his quæ dicebantur: quidam vero non credebant.
Philippians 1:12Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii: + 1.12 Scire autem volo, etc. Hactenus communiter locutus est, inde ponit specialiter quæ tolerantiam suadeant, scilicet, Pro vobis gratias ago: Confido. Vos autem volo scire, etc., quasi dicat: Cum ita sitis perfecti, perseverate et cavete, ne tribulationes instantes hanc vestram diminuant perfectionem, sed exemplum mei respicite.