The Bible Software
bible.software › Philippenses › Philippenses 1 › Philippenses 1:12

Philippenses 1:12

Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii: + 1.12 Scire autem volo, etc. Hactenus communiter locutus est, inde ponit specialiter quæ tolerantiam suadeant, scilicet, Pro vobis gratias ago: Confido. Vos autem volo scire, etc., quasi dicat: Cum ita sitis perfecti, perseverate et cavete, ne tribulationes instantes hanc vestram diminuant perfectionem, sed exemplum mei respicite.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But I would ye should understand, brethren, that the things which happened unto me have fallen out rather unto the furtherance of the gospel;

In Context

11repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei. + 1.11 Repleti fructu, etc. Id est mercede justitiæ, adeo ut sitis gloria et laus Dei, ut pro vobis dicatur. Mirabilis Deus in sanctis suis Psal. 67..

13ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus, + 1.13 Ut vincula, etc. Quia namque patienter quælibet mala sustineo, patet non esse scelus falsitatis quam in me justa vindicta percellat, sed quamdam veritatis virtutem quam sustinendi fortitudo magnificat.

Read all of Philippenses 1

Cross References

Exodus 18:11Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos: eo quod superbe egerint contra illos.

Psalms 76:10aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas? + 76.10 Aut obliviscetur misereri Deus. AUG. In alio modo, non est misericordia, nisi Deus eam donet: et ipse erit sine ea. Rivus currit, fons siccatus est. 1

Acts 11:19Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis. + 11.19 Et illi quidem, etc. Revertitur ad id quod dixerat: igitur qui dispersi erant, pertransibant evangelizantes verbum. Interserta est autem narratio de Philippo, Petro, Joanne, Paulo.

Acts 22:1Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem.

Romans 8:28Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. + 8.28 Scimus autem quoniam diligentibus, etc. Quasi dicat: Non solum hoc facit Spiritus sanctus, sed etiam facit omnia diligentibus se provenire in bonum, prospera vel adversa; talis enim Deus consolatur prosperis, exercet adversis. Prosunt ergo mala quæ fideles pie perferunt, vel ad emendanda sive demenda peccata, vel ad exercendam probandamque justitiam, vel ad demonstrandam hujus vitæ miseriam. Quamvis enim mors carnis de peccato primi hominis originaliter venerit, tamen bonus ejus usus gloriosissimos martyres fecit. Ideoque non solum ipsa, sed et omnia sæculi mala remissis peccatis remanere debuerunt, ut haberet homo cum quibus pro veritate certaret, et unde exercitaretur virtus fidelium. Secundum propositum. Quasi dicat: Quod vocati sunt, non aliunde est quam a prædestinatione Dei. Et inde est, quod omnia cooperantur in bonum: non ex merito.

2 Timothy 2:9in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum. + 2.9 Quasi male operans. Hic contumeliam notat quæ ei ingerebatur. Sed verbum Dei non est alligatum. Quasi dicat: Licet ergo sim alligatus corpore, tamen verbum Dei non est alligatum: qui et sermone præsentes, et litteris absentes docere non cesso.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Philippenses 1:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Philippenses 1:11Philippenses 1Philippenses 1:13 →