Matthew 28:12
Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, + 28.12 Pecuniam copiosam. HIER. Qui rebus Ecclesiæ abutuntur in aliis rebus quibus suam expleant voluntatem, similes sunt scribarum et Pharisæorum et sacerdotum redimentium mendacium et sanguinem Salvatoris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 2:1[Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? + 2.1 Psalmus. Modulatio quæ fit per tactum decem chordarum est bona operatio, quæ fit per observantiam decem mandatorum. David. CASS. Manu fortis vel pulcher aspectu Christus est, qui æreas debellavit potestates, in quem et angeli prospicere desiderant. Quare fremuerunt gentes, etc. CASS. Iste psalmus est secundus in ordine, primus in titulo; unde in Actibus apostolorum dicitur primus. Primo increpat persequentes et minatur, prædicit quasi propheta. Inania. Ibid. Detinere eum in morte; vel, ne mundus post eum abiret. 1
Matthew 27:1Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. + 27.1 Mane autem. Matthæus et Marcus contexerunt narrationem de his quæ cum Domino acta sunt usque ad mane, sed postea redeunt usque ad negationem Petri narrandam: qua terminata redeunt iterum ad mane, ut inde cætera contexerent.
John 11:47Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant: Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit?
Acts 4:5Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ, in Jerusalem:
Acts 5:40Et convocantes Apostolos, cæsis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos. + 5.40 Cæsis, etc. RAB. Ecce fortitudo fidei patet, quæ nec verbis cohiberi poterat, nec flagellis. Prius sunt sermone prohibiti, modo flagellis cæsi.