Acts 5:30
Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno. + 5.30 Deus patrum. RAB. Non novus, nec a nobis nuper inventus: hoc autem dicit, ut eorum inobedientia sit inexcusabilis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The God of our fathers raised up Jesus, whom ye slew and hanged on a tree.
In Context
29Respondens autem Petrus et Apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus.
Cross References
1 Chronicles 29:18Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël patrum nostrorum, custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat.
Luke 1:55sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.] + 1.55 Sicut locutus est ad patres nostros. Memoriam patrum quibus hæc salus revelata est faciens, Abraham nominatim exprimit, cui primo ipsa incarnatio manifestata est. Et semini ejus in sæcula. Non tam carne genitis, quam fidei vestigia secutis, quibus adventus Salvatoris in sæcula est promissus, quia ipsa promissio hæreditatis nullo fine claudetur. Nam et usque in finem sæculi credentes non deerunt, et beatitudinis erit gloria perennis.
Acts 2:22Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis:
Acts 3:13Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti. + 3.13 Deus Abraham, etc. RAB. Tres memorantur nullo impio intercedente, vel propter principatum justitiæ, vel, etc., usque ad quod etiam in spiritali generatione similiter observatur.
Acts 4:10notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
Acts 13:28et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum.