The Bible Software
bible.softwareActsActs 5 › Acts 5:29

Acts 5:29

Respondens autem Petrus et Apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then Peter and the other apostles answered and said, We ought to obey God rather than men.

In Context

28dicens: Præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto, et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra: et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius. + 5.28 Præcipiendo etc. In Græco: Nonne præcipiendo præcepimus vobis? Nam sic loqui, magis convenit interroganti. Replestis Jerusalem. Principem civitatum, in qua etiam nos conversamur. In hoc ignoranter laudant apostolos, qui nec territi minis cessant prædicare. Super nos sanguinem. RAB. Patet per antiphrasim dictum esse: Sanguis ejus super nos. Temeraria interrogatio pontificis refutatur responsione prudenti. ID. Interrogant, solet enim in verbis esse dubietas, cum in corde firma teneatur sententia.

30Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno. + 5.30 Deus patrum. RAB. Non novus, nec a nobis nuper inventus: hoc autem dicit, ut eorum inobedientia sit inexcusabilis.

Read all of Acts 5

Cross References

Genesis 3:17Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ. + 3.17 Maledicta terra, etc. AUG. ibid., c. 38 Hos esse labores humani generis in terra nemo ignorat, et quod non esset, si felicitas quæ erat in paradiso teneretur indubitanter constat. STRAB. Terra maledicitur, non Adam, ut cuncti propter quos hæc scripta sunt terrerentur, ne similia facientes, simili pœna plecterentur. Ipse vero Cain, quia primæ prævaricationi fratricidium addidit, maledicitur cum dicitur: Maledictus eris super terram, etc. AUG. Terræ maledixit, non aquis, quia homo de fructu terræ contra vetitum manducavit, non de aquis bibit, et in aquis erat peccatum abluendum de fructu terræ contractum. Animalia quoque terrestria plus maledictionis habent quam aquatilia, quia plus vivunt de maledicta terra. Inde Christus post resurrectionem de pisce manducavit, non de terrestri animali. Maledicta terra in opere tuo. GREG., Moral. lib. 4, c. 5, 6 Deus maledicit homini peccanti, etc., usque ad et duos quinquagenarios flamma combussit. In laboribus, etc. RAB. Spinæ antea erant, sed non ut laborem homini inferrent: cui post peccatum fuerunt ad laborem et afflictionem, sicut serpentes et quæcunque noxia, ante innoxia. Et notandum quod Adæ extrinseca pœna imponitur: Maledicta terra in opere tuo; mulieri vero intrinseca, cum dicitur: Multiplicabo ærumnas tuas, etc., quia seducta seduxit virum.

2 Samuel 24:4Obtinuit autem sermo regis verba Joab et principum exercitus: egressusque est Joab et princeps militum a facie regis, ut numerarent populum Israël.

Mark 7:7in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.]

Revelation 14:8Et alius angelus secutus est dicens: Cecidit, cecidit Babylon illa magna: quæ a vino iræ fornicationis suæ potavit omnes gentes. + 14.8 Et alius angelus secutus est eum. Hoc dicit, quia prædicatores sibi invicem succedunt. Cecidit. Bis positum vocabulum cecidit, infinitatem significat, in quo omnimoda destructio intelligitur. Vino iræ fornicationis. Id est vitiis, et præcipue idololatria, quæ est dulcis potus peccantibus, quibus ipsi alios inquinant, et, ne recto tramite gradiantur, inebriant; unde debetur eis ira Dei. Purum vinum bibitur, dum flagellat Deus hic ad emendationem: turbidum, dum infertur æterna damnatio.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 5:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 5:28Acts 5Acts 5:30 →