Acts 7:19
Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros ut exponerent infantes suos, ne vivificarentur. + 7.19 Genus nostrum, etc. Patres nostros dicit, et, genus nostrum, ne patres blasphemare videatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 1:9Et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est.
Psalms 105:25Et murmuraverunt in tabernaculis suis; non exaudierunt vocem Domini. 1
Revelation 12:4et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum cæli, et misit eas in terram: et draco stetit ante mulierem, quæ erat paritura, ut cum peperisset, filium ejus devoraret. + 12.4 Et cauda. Id est deceptiones, quibus celant vitia, ut cauda celantur turpia. Stellarum. Id est illorum qui illuminant Ecclesiam doctrina, non vita. Stetit ante mulierem. Quæ patiebatur dolorem, per quod credebat cito cessuram. Per passionem credebat diabolus Ecclesiam subjugatam. Devoraret. Paratus erat draco ad devorandum; sed non potuit, quia natus est qui prohibuit.