The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 1 › Exodus 1:9

Exodus 1:9

Et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said unto his people, Behold, the people of the children of Israel are more and mightier than we:

In Context

8Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph. + 1.8 Surrexit interea rex novus super Ægyptum, etc. ORIG. Allegorice. Hic est diabolus, qui dixit in corde suo: Non est Deus; qui genti suæ, id est apostatis angelis, dicit: Ecce populus filiorum Isræl, eorum scilicet qui possunt mente Deum videre, potentior est nobis: Venite, opprimamus eum sapienter. Sentit diabolus quia magnus sit populus Isræl, et fortior ipso, quia sæpe congressus est, sæpe superatur. Scit Jacob luctatum esse, et adjutorio angeli obtinuisse contra adversarium, et invaluisse cum Deo. Aliorum quoque sanctorum luctas sensit, spiritualia certamina pertulit: timet ne quando eveniat bellum, et consentiant adversariis ejus, et divictis eis [devicto eo] discedant de terra sua. Videtur mihi ex his quæ patriarchis et prophetis de adventu Christi indicata fuerant, quia sentit venturum qui exuat principatus ejus et potestates, cum fiducia triumphet eos et affligat in ligno crucis. RAB. in Exod., tom. 2. In Chronicis Eusebii et Hieronymi legimus, etc., usque ad et in mari Rubro periit, multi Pharaones fuerunt. ORIG. homil. 1. Moraliter. Primum requirere volo quis est rex in Ægypto qui scit Joseph, et qui nescit. Dum enim ille regnaret qui sciebat Joseph, non dicuntur afflicti filii Isræl, neque in luto et latere consumpti; neque masculi eorum necati, et feminæ vivificatæ; sed cum cœpit regnare, qui non noverat Joseph. Si Dominus regit nos, et sensus mentis vel animæ nostræ illuminatur a Deo, memorans Christum resurrexisse a mortuis, in Ægypto, id est in carne nostra, spiritus noster regnum cum justitia tenet, et filios Isræl, id est sensus rationabiles vel virtutes, in luto et latere non consumit, nec curis terrenis atterit. Si horum memoriam sensus noster perdiderit, Christum nescierit: tunc sapientia carnis, quæ est inimica Deo, succedit in regnum; alloquitur gentem suam, id est corporeas voluptates, et vitiorum ducibus ad consilium vocatis, deliberat contra filios Isræl, quomodo circumveniantur, opprimantur luto, et latere affligantur; mares exponant, feminas alant, ædificent civitates Ægyptii et civitates munitas. Nec putandum est divinos libros Ægyptiorum gesta narrare sine causa: sed quæ scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt Rom. 15., ut qui hæc audis, si forsitan baptizatus es et annumeratus inter filios Isræl, et suscepisti in te Dominum regem, et post hæc volueris declinare et opera sæculi agere, actus terræ et lutea explere ministeria: scias quia surrexit in te rex alius, qui nescit Joseph, rex Ægypti; ipse te cogit ad opera sua, et laterem operari et lutum; ipse, superappositis magistris et compulsoribus, ad opera terrena flagellis agit, ut ædifices illi civitates; per sæculum discurrere facit maris, et terræ elementa pro cupiditate turbare: forum litibus pulsare et pro exiguo terræ cespite propinquos jurgiis fatigare; castitati insidiari, decipere innocentiam, domi fœda, foris crudelia, intra concientiam flagitiosa committere; in hujusmodi scito te regi Ægypti militare, quod est mundi hujus spiritu agi.

10Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.

Read all of Exodus 1

Cross References

Numbers 22:4dixit ad majores natu Madian: Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab.

Psalms 105:24Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem; non crediderunt verbo ejus. 1

Proverbs 27:4Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit?

Titus 3:3Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. + 3.3 Eramus enim et nos aliquando. Etsi philosophi essent quidam nostrum, vera tamen sapientia carebant.

James 4:5An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis? + 4.5 An putatis? etc. Non debetis litigare: nam spiritus, qui in vobis est, non concupiscit ad invidiam, sed potius facit concordes, et hoc dicit Scriptura: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis. Vel: spiritus concupiscit ad, id est contra invidiam, id est hoc desiderat, ut invidia tollatur; vel, cupit ut invideatis mundo, nec ametis eum; vel, spiritus cujuslibet hominis cupit temporalia ad invidiam, quia invidet aliis quod non habet.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 1:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 1:8Exodus 1Exodus 1:10 →