The Bible Software
bible.softwareActsActs 7 › Acts 7:35

Acts 7:35

Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes: Quis te constituit principem et judicem? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu angeli qui apparuit illi in rubo. + 7.35 Quem negaverunt. Synecdoche. Multi dicuntur negasse, cum unus dixisset, vel forsan quia plures consenserunt uni neganti. Principem. Magna laus, quod princeps et redemptor et eductor populi dicitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

This Moses whom they refused, saying, Who made thee a ruler and a judge? the same did God send to be a ruler and a deliverer by the hand of the angel which appeared to him in the bush.

In Context

34Videns vidi afflictionem populi mei qui est in Ægypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in Ægyptum. + 7.34 Videns, etc. RAB. Deus totus est visus, totus est auditus, omnia videt, omnia audit, sed videre et audire dicitur quando miseretur. Vidi afflictionem. ID. Qui licet aliquem tentari permittam, non tamen putandum est quod nesciam.

36Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Ægypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta.

Read all of Acts 7

Cross References

Exodus 14:19Tollensque se angelus Dei, qui præcedebat castra Israël, abiit post eos: et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum + 14.19 Tollensque se angelus Dei, etc. STRAB. Angelus, qui nuntius interpretatur, significat doctores, qui nobis præcepta vitæ annuntiant, et cum nube, id est scientia Scripturarum castra Isræl, id est Ecclesiam præcedunt, quia cum scientia Scripturarum præsident. Supervenientibus Ægyptiis retrorsum abit, quia tempore persecutionis opponent se pro subjectis. Nubes vero tenebrosa erat Ægyptiis, lucida Hebræis.

Exodus 23:20Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi. + 23.20 Ecce ego mittam angelum, etc. RAB. Josue significat ducem populi, qui ideo angelus dicitur, quia ad voluntatem Domini annuntiandam mittitur; enim Græce, nuntius dicitur.

Exodus 33:2et mittam præcursorem tui angelum, ut ejiciam Chananæum, et Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, + 33.2 Mittam præcursorem. AUG., quæst. 150. Deus cum justis est visitando, miserando, et confortando: cum impiis vero, ulciscendo et puniendo. Et est sensus: Cum his non possum esse propter te, ut vindicem et puniam; nec propter eos, ut visitem et confortem: mittam angelum meum saltem.

Numbers 20:16et quomodo clamaverimus ad Dominum, et exaudierit nos, miseritque angelum, qui eduxerit nos de Ægypto. Ecce in urbe Cades, quæ est in extremis finibus tuis, positi,

1 Samuel 10:27Filii vero Belial dixerunt: Num salvare nos poterit iste? Et despexerunt eum, et non attulerunt ei munera: ille vero dissimulabat se audire.

Nehemiah 9:10Et dedisti signa atque portenta in Pharaone, et in universis servis ejus, et in omni populo terræ illius: cognovisti enim quia superbe egerant contra eos: et fecisti tibi nomen, sicut et in hac die.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 7:35

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 7:34Acts 7Acts 7:36 →