The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 23 › Exodus 23:20

Exodus 23:20

Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi. + 23.20 Ecce ego mittam angelum, etc. RAB. Josue significat ducem populi, qui ideo angelus dicitur, quia ad voluntatem Domini annuntiandam mittitur; enim Græce, nuntius dicitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Behold, I send an Angel before thee, to keep thee in the way, and to bring thee into the place which I have prepared.

In Context

19Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ. + 23.19 Non coques hædum, etc. AUG., quæst. 90 in Exod. Quomodo intelligatur, ad verborum proprietatem nescio utrum possit reperiri, etc., usque ad postea vero passi sunt non agni in lacte, sed arietes in grege. STRAB. Moraliter. Hædus, id est peccator, non est in lacte matris coquendus, id est blanditiis dissolvendus, sed aspere increpandus et redarguendus.

21Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes: quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.

Read all of Exodus 23

Cross References

Genesis 24:7Dominus Deus cæli, qui tulit me de domo patris mei, et de terra nativitatis meæ, qui locutus est mihi, et juravit mihi, dicens: Semini tuo dabo terram hanc: ipse mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo:

Exodus 3:2Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi: et videbat quod rubus arderet, et non combureretur. + 3.2 Apparuitque ei. ISID. Allegorice. Erat flamma in rubro, et non cremabatur. Rubus, spinæ peccatorum Judæorum: flamma in rubo, verbum Dei, id est lex data illi populo. Sed et flamma rubum non comburit, quia lex data peccata eorum non consumit. Alii in rubo flammante Ecclesiam intelligunt, quæ persecutionibus inflammatur, quæ loquente ad se Domino non crematur. Quod Dominus Mosi in rubo apparuit, ostendit quia in Ecclesia apparet fidelibus, nec alibi. Aiunt Hebræi ideo in rubo Deum apparuisse Mosi, ne possent sibi inde idolum sculpere Judæi. Semper enim Deus idololatriæ occasionem recidit. GREG. lib. XXII Moral., cap. 20. Moses admistus Ægyptiis quasi vigilabat mundo, ideo vocem Domini non audiebat: sed exstincto Ægyptio, postquam in desertum fugit, dum illic quadraginta annis degit, a terrenis tumultibus obdormivit, et ideo divinam vocem percepit. Cum enim mens ab exterioribus sopitur, verbum Dei penetrat veracius. Aurem quippe cordis turba terrenarum cogitationum perstrepens claudit. Non enim perfecte homo sufficit ad utraque divisus, quia si exterius auditum aperit, interius obsurdescit.

Exodus 15:17Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine: sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ. + 15.17 Introduces eos et plantabis, etc. ORIG. Non vult nos Dominus in Ægypto plantare, nec in dejectis et humilibus locis, sed in monte hæreditatis suæ. De hac plantatione Propheta dicit psal. LXXIX: Vineam de Ægypto transtulisti, ejecisti gentes et plantasti eam: dux itineris fuisti in conspectu ejus, et plantasti radices ejus, et replevit terram. Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei. Advertis quomodo plantat Deus et ubi? Non plantat in vallibus, sed in montibus, in excelsis et in sublimibus locis. Quos enim educit de Ægypto, id est sæculo ad fidem, non vult iterum in humilibus locare, sed conversationem eorum sublimem esse, et in montibus habitare et in excelsis, non per terram repere. Non ultra vult vineam suam in humili dejectos habere fructus, sed palmites sursum duci, in alto locari, traduces fieri: et traduces non in humilibus arboribus, sed in excelsis et in altissimis cedris Dei, prophetis scilicet et apostolis: quibus si nos adjungamur, vitis quam transtulit Deus de Ægypto, et per ramos eorum nostri palmites diffundantur, et ipsis innexi traduces efficiamur charitatis ad invicem vinculis nexi, fructum plurimum afferemus. Nam omnis arbor quæ non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur Matth. 3.. Firmissimo habitaculo tuo, etc. ORIG. In præparata habitatione quam præparasti, Domine. Vide clementis bonitatem Domini: non vult te inducere ad laborem, non vult ut ipse facias tibi habitaculum; jam te ad præparatam inducet habitationem. Unde Joan. 4: Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Sanctuarium tuum, etc. ORIG. Sanctimonium tuum, Domine, etc. Sanctimonium dicitur tabernaculum Dei, vel templum, eo quod sanctificat accedentes. Hebr. IX hoc non dicitur manu hominum factum, sed manu Dei: propter te ergo Deus et plantat et ædificat; agricola efficitur et structor, ne tibi aliquid desit. Unde Apostolus I Cor. 3: Dei agricultura, Dei ædificatio estis. Quid est ergo hoc sanctimonium non manu hominum, sed Dei præparatum. Prov. 9: Sapientia ædificavit sibi domum, id est, carnem Christi, non manu hominis, id est, non opere humano: templum carnis ædificatur in Virgine, sed lapis sine manibus excisus crevit, et factus est mons magnus Dan. 2.: hoc est sanctimonium carnis assumptæ, et sine manibus et sine opere hominum de monte humanæ naturæ et substantia carnis excisum.

Exodus 33:2et mittam præcursorem tui angelum, ut ejiciam Chananæum, et Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, + 33.2 Mittam præcursorem. AUG., quæst. 150. Deus cum justis est visitando, miserando, et confortando: cum impiis vero, ulciscendo et puniendo. Et est sensus: Cum his non possum esse propter te, ut vindicem et puniam; nec propter eos, ut visitem et confortem: mittam angelum meum saltem.

Numbers 20:16et quomodo clamaverimus ad Dominum, et exaudierit nos, miseritque angelum, qui eduxerit nos de Ægypto. Ecce in urbe Cades, quæ est in extremis finibus tuis, positi,

Joshua 5:14Qui respondit: Nequaquam: sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 23:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 23:19Exodus 23Exodus 23:21 →