Exodus 33:2
et mittam præcursorem tui angelum, ut ejiciam Chananæum, et Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, + 33.2 Mittam præcursorem. AUG., quæst. 150. Deus cum justis est visitando, miserando, et confortando: cum impiis vero, ulciscendo et puniendo. Et est sensus: Cum his non possum esse propter te, ut vindicem et puniam; nec propter eos, ut visitem et confortem: mittam angelum meum saltem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 24:7Dominus Deus cæli, qui tulit me de domo patris mei, et de terra nativitatis meæ, qui locutus est mihi, et juravit mihi, dicens: Semini tuo dabo terram hanc: ipse mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo:
Exodus 3:17Et dixi ut educam vos de afflictione Ægypti in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi, ad terram fluentem lacte et melle. + 3.17 Ad terram fluentem lacte et melle, etc. AUG., Quæst. 4 in Exod. Utrum hoc spiritualiter accipere debemus, quia secundum proprietatem non hæc erat terra quæ data est Hebræis? An modus locutionis est, qua ubertas et suavitas terræ laudatur?
Exodus 23:27Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris: cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam:
Exodus 34:11Observa cuncta quæ hodie mando tibi: ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum.
Joshua 24:11Transistisque Jordanem, et venistis ad Jericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus, Amorrhæus et Pherezæus, et Chananæus, et Hethæus, et Gergezæus, et Hevæus, et Jebusæus: et tradidi illos in manus vestras. + 24.11 Pugnaverunt. AUG., quæst. 26 in Jos. Clausis portis se murorum ambitu tuebantur, etc., usque ad armata defensio.
1 Chronicles 1:14et Jebusæum, et Amorrhæum, et Gergesæum, + 1.14 Gergezæum, Hevæum. Hic condidit Archas oppidum contra Tripolim in radicibus Libani, a quo haud procul alia civitas fuit nomine Sim, quæ vario eventu subversa bellorum, nomen tantum loco pristinum reservavit.