Acts 7:43
Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus dei vestri Rempham, figuras quas fecistis adorare eas: et transferam vos trans Babylonem.] + 7.43 Figuras, etc. RAB. Sidus Dei vestri est Lucifer, cui assignaverunt figuras. Iidem dii in figuris et stellis adorabantur. ID. Quidam sic dicunt sidus Dei vestri, ut ad Deum pertineat verbum, quia non ipsum Dominum, sed ejus sidus susceperunt. Et transferam. Propter hæc sacrilegia trans Babylonem ducemini captivi. Non est putandus primus martyr errasse, qui pro eo quod in propheta scriptum est, Trans Damascum ducti sunt, dixit, trans Babylonem: magis enim intelligentiam quam verbum posuit, quia trans Damascum ducti sunt in Babylonem, sive trans Babylonem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 20:4Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra. + 20.4 Non facies, etc. ORIG. Non facies tibi ipsi idolum, neque omnem similitudinem, etc. Aliud sunt idola, aliud dii. De diis enim dicit Apostolus, I Cor. 8: Si quidem sunt dii multi, et domini multi, etc. De idolis vero, quia nil est idolum in mundo; de similitudinibus autem non addidit, quia nil sunt. Hic autem dicitur: Non facies tibi idolum, neque similitudinem omnem. Aliud est ergo facere idolum, aliud similitudinem. Verbi causa, si quis in auro et argento, ligno vel lapide, faciat speciem quadrupedis, vel serpentis, vel avis, et statuat adorandum, non idolum sed similitudinem facit. Qui vero facit quod non est, speciem scilicet quam oculus non vidit, sed animus sibi fingit; ut si quis humanis membris caput canis aut arietis formet, vel in uno hominis habitu duas facies, aut humano pectori postremas partes equi aut piscis; qui hoc facit, non similitudinem, sed idolum facit: facit enim quod non est, nec habet aliquid simile sui. Ideo dicit Apostolus quia idolum nihil est in mundo I Cor. 8.. Non enim aliqua ex rebus constantibus assumitur species, sed quod mens otiosa et curiosa reperit. Similitudo vero est cum aliquid ex his quæ sunt vel in cœlo, vel in terra, vel in aquis formatur: sed non sicut de his quæ in terra sunt vel in mari similitudinibus promptum est pronuntiare: ita etiam de cœlestibus; nisi quis dicat de sole, et luna, et stellis hoc posse sentiri, quorum formas exprimit gentilitas. Sed Moses eruditus omni sapientia Ægyptiorum etiam quæ apud illos erant in occultis prohibere cupiebat, sicut Hecatem aliaque dæmonum formas, quæ Apostolus spiritualia nequitiæ in cœlestibus vocat Ephes. VI; de quibus forte dicitur: Inebriatus est gladius meus in cœlo Isa. 34.. His enim formis et similitudinibus invocabant dæmonia ad repellenda vel vitanda mala. Sciendum tamen quia cum decreveris hoc servare mandatum, et habere unum tantum Deum et Dominum, hoc est bellum denuntiare omnibus aliis, quibus in baptismo renuntiasti, solum Deum confitens Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Sed hoc confitentes nisi toto corde diligamus Dominum Deum nostrum, tota anima, tota virtute ei adhærentes, non sumus effecti pars Domini, sed in confinio positi illos patimur offensos quos fugimus, et ad quem fugimus, propitium non efficimus. Quibus propheta dicit: Væ duplici animo Eccli. 2.. Et iterum: Usquequo claudicatis utroque pede? III Reg. 18. Ab illis ergo quasi fugaces cædimur, et a Domino nostro quasi instabiles non defendimur, unde Jer. 4: Amatores tui inimici facti sunt tibi. Multi sunt animæ amatores, capti decore ejus, cum quibus meretricata est, dicens. Post amatores meos ibo qui dant mihi vinum meum, etc. Ose. 2.: hos offendit reversa ad virum priorem. Nisi ergo tota fide permaneas cum viro tuo, pro sceleribus quæ commisisti suspectus es; omnes motus tuos, aspectus et incessus notat; nil ultra in te lascivum videre, nihil dissolutum vel prodigum potest. Si ergo acceptam gratiam negligis, et implicas te sæcularibus negotiis, continuo immundus spiritus redit cum septem nequioribus Matth. 12., ne iterum expelli possit, et fiunt novissima pejora prioribus. Nulla ergo societas templo Dei cum idolis. Si Dei sumus, tales esse debemus in quibus habitet et inambulet Deus; unde Isa. LII: Qui portatis vasa Domini, exite et immundum nolite tangere, et ego recipiam vos, etc. Dicit ergo: Non erunt tibi dii alii præter me.
Leviticus 20:2Hæc loqueris filiis Israël: Homo de filiis Israël, et de advenis qui habitant in Israël, si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terræ lapidabit eum.
Deuteronomy 5:8Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium, quæ in cælo sunt desuper, et quæ in terra deorsum, et quæ versantur in aquis sub terra.
2 Kings 17:16Et dereliquerunt omnia præcepta Domini Dei sui: feceruntque sibi conflatiles duos vitulos, et lucos, et adoraverunt universam militiam cæli: servieruntque Baal,
2 Kings 21:6Et traduxit filium suum per ignem: et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum.