Acts 7:42
Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiæ cæli, sicut scriptum est in libro prophetarum: [Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israël? + 7.42 Militiæ cœli. Militia cœli aliquando dicitur exercitus angelorum, sed in hoc loco, sidera militiam cœli nominat, cum protinus addat, sidus Dei vestri. In libro, etc. Quamvis multi sint prophetæ, unus tamen liber dicitur esse, et apud Hebræos unus est liber. Nunquid victimas. RAB. Quamvis necessitate serviendi Deo libarent, mente tamen, etc., usque ad semper corde in Ægyptum sunt reversi. Quæritur quomodo non obtulerint Deo, cum legatur Deo eos quædam obtulisse, non voluntate, sed metu pœnarum? Deus autem non quæ offeruntur, sed voluntatem offerentium accipit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 17:3ut vadant et servant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam, et omnem militiam cæli, quæ non præcepi:
2 Kings 17:16Et dereliquerunt omnia præcepta Domini Dei sui: feceruntque sibi conflatiles duos vitulos, et lucos, et adoraverunt universam militiam cæli: servieruntque Baal,
Job 31:26si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, + 31.26 Si vidi solem. Pene soli homines sua bona non vident, etc., usque ad dum contemplatione mentis, sol de cœlo. Et lunam incedentem. Lunam dicit famam, quæ lucens in nocte hujus vitæ ex bono opere vires accipit. Et non est lætatum in abscondito cor meum. Sunt enim qui suis præconiis extolluntur apud se, et gaudent. Et hoc est:
Psalms 95:10dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur; judicabit populos in æquitate. + 95.10 Dicite in gentibus. ID. Quod regnavit et correxit, et judicavit. Regnavit. Alia littera: Regnavit a ligno Matth. 13.. AUG. Crucis, quo transit homo mare, et fit orbis qui non movetur. Populos in æquitate, etc. Alii addunt, Et gentes in ira tua. CASS. Populos ergo, id est, bonos judicabit in æquitate, gentes vero, id est, malos in ira sua. 1
Isaiah 63:10Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum Sancti ejus: et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos. + 63.10 Spiritum sancti ejus. Id est Moysi: unde, Exacerbaverunt Moysen in castris, et Aaron sanctum Domini. Psal. CV. Vel sancti ejus, Christi, cui credere noluerunt. Filius enim Dei qui nos redemit, ipsos de Ægypto et mari Rubro liberavit. Spiritum sanctum, vel, sancti ejus. Quidam codices habent, scilicet Spiritum sanctum, quem contristat, qui virum spiritualem contristat: unde, Qui vos tangit, quasi qui tangit pupillam oculi mei. Zach. 2. Vel, angelum in custodiam missum, quem sæpe male faciendo offenderunt.
Jeremiah 19:13Et erunt domus Jerusalem, et domus regum Juda, sicut locus Topheth, immundæ, omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiæ cæli, et libaverunt libamina diis alienis.] + 19.13 Et erunt domus Jerusalem et domus regum. Omnis domus regum Juda sicut locus Topheth. Hoc in Hebræo non habetur, sed a LXX interseritur.