Acts 7:45
Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 3:6Et ait ad sacerdotes: Tollite arcam fœderis, et præcedite populum. Qui jussa complentes, tulerunt, et ambulaverunt ante eos.
Joshua 18:1Congregatique sunt omnes filii Israël in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis terra subjecta.
Joshua 24:18Et ejecit universas gentes, Amorrhæum habitatorem terræ quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia ipse est Deus noster.
1 Samuel 4:4Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam fœderis Domini exercituum sedentis super cherubim: erantque duo filii Heli cum arca fœderis Dei, Ophni et Phinees. + 4.4 Et tulerunt. Filii Isræl tulerunt arcam ubi capta est. Et fideles ex Judæis duo testamenta ad gentes transtulerunt. Sedentis super. Tabula enim erat super arcam quam protegebant Cherubin alis, ubi apparebat Dominus per angelum et loquebatur. Cherubin plenitudo scientiæ, quæ in Christo et in duobus testamentis invenitur.
1 Kings 8:4et portaverunt arcam Domini, et tabernaculum fœderis, et omnia vasa sanctuarii quæ erant in tabernaculo: et ferebant ea sacerdotes et Levitæ.
1 Chronicles 15:1Fecit quoque sibi domos in civitate David: et ædificavit locum arcæ Dei, tetenditque ei tabernaculum.