Acts 7:46
qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob. + 7.46 Ut inveniret tabernaculum. Id est verum templum, cujus illud figura, quod loco non mutaretur, id est Ecclesiam quam prævidebat futuram firmam et immutabilem, de qua Apostolus: Firmum fundamentum Domini stat II Tim. 2, 9. Et alibi: Fundamentum aliud nemo potest ponere præter illud quod positum est, quod est Christus Jesus I Cor. 3..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Who found favour before God, and desired to find a tabernacle for the God of Jacob.
In Context
47Salomon autem ædificavit illi domum.
Cross References
1 Samuel 15:28Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israël a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te. + 15.28 Scidit. Quamvis postea regnaverit quadraginta annis, sed tunc promeruit ut a stirpe sua scinderetur, et traderetur meliori, id est, David, et a Saul, id est, Judæis aufertur regnum, et traditur Christo. Corrigit regem de inobedientia, quia mandatum Domini non implevit, et prædicit amissionem regni. Merito autem regnum perdit, qui tenere nescit. Ille autem bene regit, qui superiori obedit et inferioribus auctoritatem suam anteponit.
1 Samuel 16:11Dixitque Samuel ad Isai: Numquid jam completi sunt filii? Qui respondit: Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai: Mitte, et adduc eum: nec enim discumbemus priusquam huc ille veniat. + 16.11 Parvulus. De officio pecorum factus est David rex hominum: Christus autem ab ovili Judaicæ plebis ad regnum gentium translatus est. GREG., lib. I Moral., cap. 6; lib. 18, cap. 6. Diabolus, licet afflictionem justorum semper appetat, etc., usque ad potestas nisi a Deo non est.
2 Samuel 7:1Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis,
2 Samuel 7:18Ingressus est autem rex David, et sedit coram Domino, et dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, quia adduxisti me hucusque?
1 Chronicles 17:1Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: Ecce ego habito in domo cedrina: arca autem fœderis Domini sub pellibus est.
1 Chronicles 28:2Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait: Audite me, fratres mei et populus meus: cogitavi ut ædificarem domum, in qua requiesceret arca fœderis Domini, et scabellum pedum Dei nostri: et ad ædificandum, omnia præparavi.