Acts 8:20
Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. + 8.20 Pecunia tua. Non nostra, qui non cupimus, sed tua, quam Spiritui comparas, ut illam pro eo vendas, et illam Spiritu emas. Ideo Spiritum emere volebat, ut aliis vendens eum, plus accipere posset. Pecunia. RAB. Ex hoc exemplum capitur, ut perditorum eleemosyna non recipiatur. Apostoli nolentes pecuniam, dicunt, sit tecum, id est tuam retine, et hoc, in perditionem, ut, pecunia injuste congregata, pœnam æternam luas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Non est tibi pars neque sors in sermone isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo.
Cross References
Deuteronomy 7:26nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema, sicut et illud est. Quasi spurcitiam detestaberis, et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est. + 7.26 Anathema , id est, a sursum ponendo, vel suspendendo, sicut donaria in templis suspendebantur, et ab eis qui dabant alienabantur.
Joshua 7:24Tollens itaque Josue Achan filium Zare, argentumque et pallium, et auream regulam, filios quoque et filias ejus, boves et asinos et oves, ipsumque tabernaculum, et cunctam supellectilem (et omnis Israël cum eo), duxerunt eos ad vallem Achor:
2 Kings 5:26At ille ait: Nonne cor meum in præsenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? nunc igitur accepisti argentum, et accepisti vestes ut emas oliveta, et vineas, et oves, et boves, et servos, et ancillas.
Isaiah 55:1[Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. + 55.1 Omnes sitientes, venite. HIER. Quia vas fictum contra Ecclesiam dixerat conterendum, et omnem linguam armatam contra scientiam Dei superandam, provocat credentes ad fluvium Dei, qui repletus est aquis. Comedite. Audiendo, loquendo, legendo, meditando, operando, corde retinendo. Divina siquidem Scriptura, et potus est, aperta: et cibus, occulta. Ipsa etiam et aqua est et panis qui de cœlo descendit. Quare appenditis argentum. Pensatis sacra eloquia, sed non refectionem. Qui solam speciem litteræ custoditis, de spirituali intelligentia pinguedinem internæ refectionis amittitis.
Habakkuk 2:9Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali !
Matthew 10:8Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite: gratis accepistis, gratis date. + 10.8 Infirmos curate. Ecclesia infirmos statu boni operis confortat, mortuos in peccatis, vel sine fide, suscitat; leprosos erroribus aspersos mundat, dæmones per exorcismos fugat. Gratis accepistis. Ne Judas, qui loculos habebat, de prædicta potestate pecuniam congregare vellet, neguitiam ejus supprimit Dominus, dicens: Gratis accepistis, etc. Damnat etiam hic perfidiam Simoniacæ hæreseos. Dona spiritualia pretio vilescunt.