Acts 8:19
dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum: + 8.19 Potestatem. RAB. Non baptizandi tantum in aqua et prædicandi, sive virtutes faciendi quam habebat Philippus, sed cuicunque imponendi manus, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Saying, Give me also this power, that on whomsoever I lay hands, he may receive the Holy Ghost.
In Context
Cross References
Luke 14:7Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: + 14.7 Dicebat autem. Postquam convicerat illos de avaritia et violatione sabbati, incipit docere de Evangelica gratia illos qui aderant idonei, invitans illos ad humilitatem contra tumorem quem habebant in lege Pharisæi, vel intendens in doctrina sua quomodo debeant accubitus in Ecclesia eligere.
Acts 8:9Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum:
1 Corinthians 15:8novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi. + 15.8 Abortivo. Abortivus dicitur quia extra tempus legitimum natus, id est antequam debeat, vel post et tardius renatus apostolatum accepit, jam Christo assumpto. Vel similis abortivo, quia sum minimus, vel tempore et vocatione, non dignitate, labore et prædicatione. Hoc causa humilitatis vere dixit, et probat dicens: Non sum dignus. Cur ergo Apostolus? Gratia autem Dei Primum sola gratia, cum non præcederent nisi mala merita. Sed post per gratiam incipiunt merita.