The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 10 › Matthew 10:8

Matthew 10:8

Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite: gratis accepistis, gratis date. + 10.8 Infirmos curate. Ecclesia infirmos statu boni operis confortat, mortuos in peccatis, vel sine fide, suscitat; leprosos erroribus aspersos mundat, dæmones per exorcismos fugat. Gratis accepistis. Ne Judas, qui loculos habebat, de prædicta potestate pecuniam congregare vellet, neguitiam ejus supprimit Dominus, dicens: Gratis accepistis, etc. Damnat etiam hic perfidiam Simoniacæ hæreseos. Dona spiritualia pretio vilescunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Heal the sick, cleanse the lepers, raise the dead, cast out devils: freely ye have received, freely give.

In Context

7Euntes autem prædicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum cælorum. + 10.7 Appropinquabit regnum cœlorum. Per fidem prope est regnum. Sicut enim sit peccans terra, ita justus sit cœlum, in quo Deus præsidet; unde dicitur: Regnum Dei intra vos est Luc. 17., etc. Ecce quid debeant prædicare: Appropinquabit regnum cœlorum.

9Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris: + 10.9 Aurum neque argentum. Qui hæc haberent, viderentur non causa salutis prædicare, sed lucri. Neque pecuniam in zonis vestris. Duo sunt genera necessariorum: unum quo emuntur necessaria, aliud ipsa necessaria. Per pecuniam in zonis, illud unde emuntur: per peram quod emitur, quod ibi reponitur. De hoc in passione: Quando misi vos sine sacculo et pera, nunquid defuit vobis aliquid? At illi dixerunt: Non.

Read all of Matthew 10

Cross References

2 Kings 5:20Dixitque Giezi puer viri Dei: Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo quæ attulit: vivit Dominus, quia curram post eum, et accipiam ab eo aliquid. + 5.20 Giezi. ID. Præruptum, etc., usque ad hic est canis reversus ad vomitum.

Mark 16:18serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super ægros manus imponent, et bene habebunt. + 16.18 Si mortiferum, etc. Dum pestiferas persuasiones audiunt, nec ad operationes usque perducunt, quod inde eis non nocet si mortiferum bibunt. Super ægros manus, etc. Dum proximos in bono opere confirmatos roborant exemplo bonæ operationis, super ægros manus imponunt, et bene habebunt. Hæc miracula tanto majora, quanto spiritualia; per hoc enim animæ suscitantur, non corpora.

Acts 3:6Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula. + 3.6 Argentum, etc. Memor erat Petrus illius præcepti: Nolite possidere aurum et argentum. Pecuniam etiam quæ ad pedes apostolorum ponebatur, non sibi recondebant, sed ad usus pauperum, qui sua patrimonia reliquerant, servabant.

Acts 4:30in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu. + 4.30 Per nomen. In Græco: Per nomen pueri tui Jesu, quod magis apostolorum votis congruit, qui satagebant, ut homo crucifixus a Judæis clarescentibus miraculis, per nomen ejus, qui est in cœlum assumptus, ipsemet Dei Filius innotesceret.

Acts 8:18Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 10:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 10:7Matthew 10Matthew 10:9 →