Acts 8:27
Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem: + 8.27 Æthiops. Natura et merito. Æthiops enim tenebrosus. Unde: Æthiopia præveniet manus ejus Deo Psal. 67.. Potens, etc. BEDA. Regina Æthiopum thesaurarium præmittens, etc., usque ad, Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam Psal. 44., etc. Candacis reginæ. Mos erat illius regionis a feminis regi, et eas Candaces vocari.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 30:13neque trans mare positum: ut causeris, et dicas: Quis ex nobis poterit transfretare mare, et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod præceptum est?
1 Kings 10:1Sed et regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in ænigmatibus. + 10.1 Allegorice. ISID. in lib. Reg., tom. 5. Hæc regina venturam Ecclesiam de gentibus, etc., usque ad in occulto sanctorum fieri concivis optans.
Psalms 68:29Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur. + 68.29 Deleantur, etc. ID. Quia scriptos se putant, etc., usque ad et staturos ad dexteram. De libro viventium, etc. CAS. Notitia Dei, quæ prædestinavit ac vitam, quos præscivit conformes fieri imagini Filii sui. Non sic tamen accipiendum est, tanquam in hoc libro aliquem scribat Deus, quem postea deleat: sed secundum spem illorum, qui scriptos se putant. 1
Psalms 87:4Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. + 87.4 Quia repleta est. AUG. Hos humanæ infirmitatis affectus, etc., usque ad sed humanæ infirmitatis indicia. 1
Isaiah 45:14[Hæc dicit Dominus: Labor Ægypti, et negotiatio Æthiopiæ, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Tantum in te est Deus, et non est absque te deus. + 45.14 Labor Ægypti. Cultus idolorum. Multum enim laborabat in exsequendis idolorum sacrificiis. Sed apostolis prædicantibus conversi sunt, et præ omnibus regnis abundant ibi religiones monachorum, ut ubi abundavit delictum, superabundet et gratia Rom. 5..
Isaiah 60:3Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. + 60.3 Ortus tui. ID. Quoniam scilicet ex aqua et Spiritu sancto nata es, omnes in splendore ortus primitivæ Ecclesiæ ambulamus, quia eamdem fidem habemus, eodem baptismo renascimur.