Acts 9:18
Et confestim ceciderunt ab oculis ejus tamquam squamæ, et visum recepit: et surgens baptizatus est. + 9.18 Ceciderunt, etc. BEDA. Serpentis corpus squamis tegitur, etc., usque ad quod lumen recepit in mente. RAB. Quod cadunt squamæ, similitudo est interioris visionis renovatæ de legis velamine.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 2:41Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt: et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia.
Acts 13:37Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem.
2 Corinthians 3:14sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur), + 3.14 Idipsum. Quia non aliter modo intelligunt quam ante adventum Christi. Quod in Christo evacuatur. Unde in passione Christi velum templi scissum est, ut significetur per Christi passionem revelari sacramenta legis et prophetiæ. Velamen enim dicit ad comparationem prophetiæ ut non intelligeretur.