The Bible Software
bible.softwareActsActs 2 › Acts 2:41

Acts 2:41

Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt: et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then they that gladly received his word were baptized: and the same day there were added unto them about three thousand souls.

In Context

40Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava. + 2.40 Testificatus est, etc., id est testificatio et exhortatio. Salvamini. Hæc est testificationis qualitas et exhortationis, sed Lucas plurima verba Petri brevi conclusit sententia. A generatione. Duæ sunt generationes, una bonorum, alia malorum.

42Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.

Read all of Acts 2

Cross References

Psalms 110:3Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. + 110.3 Confessio et magnificentia opus ejus. CASS. Quasi confitebor, quia magna sunt opera Domini. Quælibet etiam opera sunt magna, si in eis videatur intentio et voluntas, quæ est confessio peccatorum, et magnificentia bonorum operum: et justitia, id est, merces, quæ juste datur. 1

Luke 5:5Et respondens Simon, dixit illi: Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus: in verbo autem tuo laxabo rete. + 5.5 In verbo, etc. BEDA. Nisi verbo gratiæ laxata fuerint instrumenta disputationum, etc., usque ad etiam inter persequentium scandala.

John 21:11Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete.

Acts 2:37His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres? + 2.37 Compuncti. Impletur prophetia Jœlis, quia post ignem Spiritus sancti sequitur vapor compunctionis. Fumus lacrymas excutere solet, incipiunt flere qui irriserant, tundunt pectus, dant Deo precem sicut sacrificium, ut sanguinem illum gustare valeant, per eum salvandi, quem super se et super filios suos prius fuerant imprecati.

Acts 4:4Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia. + 4.4 Et factus est, etc. Si in quinque millibus hominum quos in eremo Dominus pavit, populus legis a Christo liberatus accipitur, possunt et hic quinque millia ab apostolis instructa populum gentium designare: ejusdem legis spiritaliter mysteria secuturum. Et bene utique vesperi cœlesti munere donantur, quia cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum in terris, etc.

Acts 13:48Audientes autem gentes, gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam. + 13.48 Præordinati. Ordo hic est, ut post labores præsentes et mortificationem carnis, vita sequatur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 2:41

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 2:40Acts 2Acts 2:42 →