Acts 9:3
Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco: et subito circumfulsit eum lux de cælo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 104:2Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus. + 104.2 Omnia: CASS. omnia; nihil est pudore silendum. Vel omnia, quæ dicent, mirabilia sunt, nullus enim potest omnia narrare. 1
Acts 22:6Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa:
1 Corinthians 15:8novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi. + 15.8 Abortivo. Abortivus dicitur quia extra tempus legitimum natus, id est antequam debeat, vel post et tardius renatus apostolatum accepit, jam Christo assumpto. Vel similis abortivo, quia sum minimus, vel tempore et vocatione, non dignitate, labore et prædicatione. Hoc causa humilitatis vere dixit, et probat dicens: Non sum dignus. Cur ergo Apostolus? Gratia autem Dei Primum sola gratia, cum non præcederent nisi mala merita. Sed post per gratiam incipiunt merita.
Revelation 21:23Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus. + 21.23 Non eget sole. Hic sancti egent ad servitium sole et luna, ibi non: Deus enim plene illuminabit eos. Vel, non eget sole, neque luna, id est majoribus vel minoribus prædicatoribus.