Acts 9:2
et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas: ut si quos invenisset hujus viæ viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco: et subito circumfulsit eum lux de cælo.
Cross References
Esther 3:8Dixitque Aman regi Assuero: Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et cæremoniis, insuper et regis scita contemnens: et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam.
Acts 6:9Surrexerunt autem quidam de synagoga quæ appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano:
Acts 9:14et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum.
Acts 18:25Hic erat edoctus viam Domini: et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea quæ sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis.
Acts 19:23Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini.
Acts 24:14Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt hæresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt: + 24.14 Patri et Deo meo. RAB. Cujus filius demonstror, non servus, ut in aliis codicibus habetur.