The Bible Software
bible.softwareMarkMark 1 › Mark 1:31

Mark 1:31

Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis. + 1.31 Apprehensa. Socrus Petri febricitans apprehensa manu levatur. Febris intemperantia est, de qua nos filii Synagogæ per manum disciplinæ et levationem desiderii sanamur, et hujus qui sanat nos ad vesperam declinantis a nobis ministramus voluntati. Ministrabat eis. BEDA. Tropologice: Id est, membra quæ servierant immunditiæ, serviant justitiæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he came and took her by the hand, and lifted her up; and immediately the fever left her, and she ministered unto them.

In Context

30Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa. + 1.30 Et statim dicunt ei, etc. Lucas dicit quia rogaverunt pro illa. Modo enim Salvator rogatus, modo ultro curat, ut contra vitiorum quoque passiones, et se precibus fidelium semper adesse, et quæ non intelliguntur, vel intelligenda dare, vel non intellecta, dimittere pie petentibus ostendat. Unde: Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me Psal. 18..

32Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes: + 1.32 Vespere autem. ID. Occasus solis mors Christi. Afferebant ad eum omnes male habentes. Plures enim per apostolos post mortem suam sanavit, quam cum in carne vivens Judæis prædicavit.

Read all of Mark 1

Cross References

Psalms 103:1Ipsi David. [Benedic, anima mea, Domino: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti, + 103.1 Psalmus David. CASS. Item benedicere Deum monet, primo per cœlum et terram et ornatum eorum. AUG. Etsi vere hic omnia ad litteram possunt religiose accipi, etc., usque ad in omnibus spiritualis sensus quærendus est. Benedic, anima mea, Domino, etc., magnificatus. In notitia, qui semper magnus natura, qui non potes crescere vel minui, quia perfectus es; Confessionem, id est undique habes creaturas, quæ te confitentur, et quæ sunt decoræ et luminosæ. Vel, decor in essentia Dei, et lux undique. CASS. Vel incarnationem significat, per quam confessio et decus supernæ majestatis innotuit, et homines eum confessi sunt, qui sunt lumen cognitione. AUG. Confessionem induisti, id est Ecclesiam, etc., usque ad et vestis sine macula et ruga. 1

Matthew 27:55Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei: + 27.55 Mulieres multæ. Matthæus et Lucas dicunt Mariam Magdalenam a longe stetisse. Joannes vero juxta crucem, quia tanto intervallo aberat, ut juxta diceretur: quia præsto erat in conspectu ejus, et longe comparatione turbæ propioris. Possumus etiam dicere quod illæ quæ erant cum matre Domini postquam eam commendavit discipulo, abire cœperint jam, ut a densitate turbæ eruerent se et cætera quæ facta sunt longius intuerentur. Ministrantes ei. Consuetudinis Hebraicæ erat, ut mulieres de substantia sua præceptoribus suis ministrarent: quod Dominus accepit, ut exemplum daret apostolis.

Mark 15:41et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam.

Acts 9:41Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos et viduas, assignavit eam vivam. + 9.41 Dans autem. Contacta manu Petri Tabitha resurgit, quia anima languens in peccatis, nullo melius ordine quam sanctorum exemplis convalescit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 1:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 1:30Mark 1Mark 1:32 →