Amos 2:7
Qui conterunt super pulverem terræ capita pauperum, et viam humilium declinant: et filius ac pater ejus ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 18:15Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est: nec discooperies ignominiam ejus.
Leviticus 20:3Et ego ponam faciem meam contra illum: succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch, et contaminaverit sanctuarium meum, ac polluerit nomen sanctum meum.
1 Kings 21:4Venit ergo Achab in domum suam indignans, et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Jezrahelites, dicens: Non dabo tibi hæreditatem patrum meorum. Et projiciens se in lectulum suum, avertit faciem suam ad parietem, et non comedit panem.
Isaiah 3:14Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra. + 3.14 Vos enim depasti. ID. Reor hoc fuisse inter senes et principes veteris populi, quod inter presbyteros et episcopos nostri temporis. Vineam meam. ID. Vineam de Ægypto transtulisti. Vinea Domini Sabaoth domus Isræl est Psal. 79..
Isaiah 10:1[Væ qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt, + 10.1 Væ qui condunt. HIER. Hæc plerique adhuc contra decem tribus dici arbitrantur, etc., usque ad cum captivitatis, vel judicii dies advenerit.
Ezekiel 22:11et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et socer nurum suam polluit nefarie: frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te.