Amos 4:11
Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio: et non redistis ad me, dicit Dominus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 28:24Det Dominus imbrem terræ tuæ pulverem, et de cælo descendat super te cinis, donec conteraris. + 28.24 Det Dominus imbrem terræ tuæ pulverem: quasi, sicut pulvis et cinis non faciunt fructum, sic doctrina tibi infusa non excitet germina virtutum, sed æternum prænuntiet interitum. Pulvis enim bonorum operum sterilitatem, cinis designat combustionem; quia paleæ peccatorum comburentur igni inexstinguibili.
Isaiah 13:19Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chaldæorum, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham. + 13.19 Et erit Babylon illa civitas, etc. ID. Non postea reædificata est, etc., usque ad a lupis et canibus devorandas.
Jeremiah 6:28Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter, æs et ferrum: universi corrupti sunt.
Jeremiah 49:18Sicut subversa est Sodoma et Gomorrha, et vicinæ ejus, ait Dominus: non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis.
Ezekiel 22:17Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
Hosea 11:5Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus, quoniam noluerunt converti.