Amos 4:12
Quapropter hæc faciam tibi, Israël: postquam autem hæc fecero tibi, præparare in occursum Dei tui, Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 47:3Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum; ultionem capiam, et non resistet mihi homo. + 47.3 Et non resistet, sicut, Moyses Deo volenti delere filios Isræl. Significat autem angelum Babyloni præpositum: qui cum aliis ait: Curavivimus Babylonem, et non est sanata.
Ezekiel 22:30Et quæsivi de eis virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam: et non inveni.
Amos 2:14Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam:
Amos 5:4Quia hæc dicit Dominus domui Israël: Quærite me, et vivetis.
Matthew 5:25Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro: et in carcerem mittaris. + 5.25 Esto consentiens. Sicut jam præcepit fratri reconciliari et post jubet inimicos diligi, ita hic dum currimus in via hujus sæculi, ad pacem et concordiam hortatur, sicut dicitur: Si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes Rom. 12.. Et pro consentiens ex Græco habetur benignus vel benevolus. Cito, ne differas in crastinum: Dum es in via, dum adhuc licet operari. Si fratrem læsisti, reconciliare ei. Si adversarius exstiterit, esto benevolus, ut fiat amicus. In via cum eo. Sermo divinus, nobiscum est in Christi via. Adversarius nobiscum in via sæculi. Sermo divinus nobis via est qua currimus. Unde: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum Psal. 118.. Ne forte tradat. Sic temperavit, ut pœnitentiæ locum non afferret: putaretur enim, quod si obiisset adversarius et non posset ei in via esse benevolus, necessario judici traderetur. Sed et locum pœnitentiæ reliquit, et impœnitentem judici tradidit, dicens: Judex tradat te ministro. Tradat, id est, causa sit cur tradaris in manus Christi, cui Pater omne judicium dedit. Christus ministro, id est angelo, qui colliget zizania.
Mark 13:32De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater. + 13.32 Neque filius. In eo enim sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. Ideo absconditi, quia nobis scire non expedit, unde ait: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate Act. 1.. In quo ostendit quod sciat, sed nosse apostolis non expediat, ut semper incerti de adventu judicis, sic quotidie vivant quasi alia die judicandi. Scit ergo filius sibi, sed non nobis, ut semper simus solliciti, unde: videte, vigilate, etc. HILAR. Filius et Spiritus sanctus, quia non sunt a se, de die illa nesciunt a se: Pater autem, quia a se est, scit a se.