Amos 4:3
Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 7:15Qui abierunt post eos usque ad Jordanem: ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis quæ projecerant Syri cum turbarentur: reversique nuntii indicaverunt regi.
Isaiah 2:20In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quæ fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones. + 2.20 Ut adoraret talpas. HIER. Non in re, sed sicut talpæ, etc., usque ad quibus ad veritatem pervenitur.
Ezekiel 12:5Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum.
Amos 6:7Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium.
Matthew 16:26Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? + 16.26 Quid enim prodest. Ecclesia habet tempus persecutionis: habet et tempus pacis. Hæc tempora designat in præceptis. Nam tempore persecutionis ponenda est anima, et tempore pacis frangenda sunt terrena desideria. Aut quam, etc. Nec lucra, nec timor, nec aliquid aliud retrahat a salute: quia quam commutationem dabit homo, etc. Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo Psal. 115.. Vel nihil terrenum pro anima perdita poterit homo dare.