Isaiah 2:20
In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quæ fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones. + 2.20 Ut adoraret talpas. HIER. Non in re, sed sicut talpæ, etc., usque ad quibus ad veritatem pervenitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 11:19herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem. + 11.19 Upupam. Hæc lugubris est et luctum amans. Sæculi autem tristitia mortem operatur. Qui autem Deum diligit, debet gaudere, sine intermissione orare, in omnibus gratias agere I Thess. 5.. Vespertilio. Quæ circa terram volat, pennis pro pedibus utitur: quod alienum est ab eis qui contemplantur, ne contemplatio eorum in terrenis occupetur.
Isaiah 10:3Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cujus confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram,
Isaiah 31:7In die enim illa abjiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui, quæ fecerunt vobis manus vestræ in peccatum.
Isaiah 46:6Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis, conducentes aurificem ut faciat deum, et procidunt, et adorant.
Zephaniah 2:11Horribilis Dominus super eos, et attenuabit omnes deos terræ: et adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulæ gentium.