Amos 5:14
Quærite bonum, et non malum, ut vivatis; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.
Cross References
Genesis 39:23Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.
Numbers 16:3Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus: cur elevamini super populum Domini?
1 Chronicles 28:20Dixit quoque David Salomoni filio suo: Viriliter age, et confortare, et fac: ne timeas, et ne paveas: Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini.
Psalms 34:12Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animæ meæ. + 34.12 Retribuebant. ID. Cum ego attulissem fecunditatem, ipsi retribuebant sterilitatem: ego vitam, ipsi mortem retribuerunt; ego honores, ipsi contumelias; ego medicinam, ipsi vulnera. Sterilitatem. In ficu maledixit Dominus, ubi cum quæreret fructum non invenit, sed folia: sic in Synagoga verba non facta; unde: Qui prædicas non furandum, furaris. 1
Proverbs 11:27Bene consurgit diluculo qui quærit bona; qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis. + 11.27 Bene consurgit diluculo qui quærit bona, etc., id est ad vitam consurgit in tempore resurrectionis, quia nunc bona agit in tempore operationis. Qui autem mala, quæ dicat vel agat, inquirit, eorum pondere ab altioribus retardatur.