The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 11 › Proverbs 11:27

Proverbs 11:27

Bene consurgit diluculo qui quærit bona; qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis. + 11.27 Bene consurgit diluculo qui quærit bona, etc., id est ad vitam consurgit in tempore resurrectionis, quia nunc bona agit in tempore operationis. Qui autem mala, quæ dicat vel agat, inquirit, eorum pondere ab altioribus retardatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He that diligently seeketh good procureth favour: but he that seeketh mischief, it shall come unto him.

In Context

26Qui abscondit frumenta maledicetur in populis; benedictio autem super caput vendentium.

28Qui confidit in divitiis suis corruet: justi autem quasi virens folium germinabunt. + 11.28 Justi autem quasi, etc. Quasi, qui spe futurorum præmiorum bona faciunt in præsenti, juste, quod sperant, accipiunt. Virens quippe in arbore folium, fructus, quos nondum ostendit, signat affuturos: et justi quasi virens folium germinant, qui spe salvi facti in fidei ac virtutum gratia proficere non cessant.

Read all of Proverbs 11

Cross References

Esther 7:10Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochæo: et regis ira quievit.

Psalms 9:15qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion: + 9.15 Qui exaltas me de portis mortis, etc. AUG. Id est ab omnibus cupiditatibus, quibus itur ad mortem: mors jam est ipsa lætitia in perfruendo cupitis; unde Apostolus: Vidua, quæ vivit in deliciis, mortua est I Tim. 5.. Portis filiæ Sion. Sunt omnia optima studia, etc., usque ad quæ nec oculus vidit, nec auris audivit. CASS. Portæ contra portas, quia hæ mortis, illæ vitæ. Sion. Ibid. Omnes Ecclesias mundi generavit, quia ibi natus est Christus unde fides incœpit. 1

Psalms 57:6quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. + 57.6 Venefici incantantis. Ibid. Vel secundum aliam litteram: Medicamenti medicati a sapiente. Medicamentum medicatum, etc., usque ad hic est ergo sapiens a quo medicatur medicamentum. 1

Proverbs 22:9Qui pronus est ad misericordiam benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera; animam autem aufert accipientium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 11:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 11:26Proverbs 11Proverbs 11:28 →