Amos 5:13
Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Therefore the prudent shall keep silence in that time; for it is an evil time.
In Context
14Quærite bonum, et non malum, ut vivatis; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.
Cross References
2 Kings 18:36Tacuit itaque populus, et non respondit ei quidquam: siquidem præceptum regis acceperant ut non responderent ei.
Psalms 38:14Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero.] + 38.14 Exaudi orationem. CASS. Diapsalmus. Iter mala sæculi petit sibi adesse et peccata dimitti, ut prospero fine exeat. ID. Sed quia ego ista non peto, etc., usque ad movendam misericordiam. Ne sileas, quoniam advena ego sum. AUG. Jam apud te, sed adhuc inquilinus: quia hinc transiturus ad æterna, ubi non ero inquilinus. Advena apud te. CASS. Non in diaboli civitate, sed in tua receptus, de Babylonia ad Jerusalem translatus. Sicut omnes patres. Ne quis ab hac conditione putetur exceptus. Advena. Meum regnum pro tuo desero. Peregrinus. Adhuc non eligens mihi sedem hic. Remitte mihi. ID. Hic sibi petit dimitti, ut certus dijudicium perveniat.
Ecclesiastes 9:12Nescit homo finem suum; sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit. + 9.12 Sicut pisces capientur. Hæretici quoque habent sagenam suam missam, et laqueos quibus capiant simplices.
Isaiah 37:3et dixerunt ad eum: Hæc dicit Ezechias: Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiæ, dies hæc; quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi.
Amos 6:10Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo; et dicet ei, qui in penetralibus domus est: Numquid adhuc est penes te?
Micah 7:5Nolite credere amico, et nolite confidere in duce: ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.