Amos 6:1
[Væ qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariæ: optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israël !
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 18:7Euntes igitur quinque viri venerunt Lais: videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore, juxta consuetudinem Sidoniorum, securum et quietum, nullo ei penitus resistente, magnarumque opum, et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum. + 18.7 Venerunt Lais, etc. HIERON., lib. de loc. Hebr. Laisan filii Dan, etc., usque ad juxta Esthaol.
Proverbs 1:32Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos. + 1.32 Aversio. Aversio et prosperitas perdit, cum a timore conditoris aversus animus, ira ejusdem conditoris in his, quæ peccat, nihil sustinere videtur adversi. Sed ut Job ait: Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad infernum descendunt. Parvulorum. Sensu, unde supra, etc., usque ad sed quia avertunt, se interficiunt.
Isaiah 33:14Conterriti sunt in Sion peccatores; possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? + 33.14 Quis poterit. Dei magnalia narrat et Deum ignem vocat.
Jeremiah 5:5Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui: et ecce magis hi simul confregerunt jugum; ruperunt vincula. + 5.5 Ecce magis, etc. Juxta tropologiam. Qui magni putantur in Ecclesia, quia solvunt jugum et rumpunt vincula, traduntur in ignominias passionum, ut faciant quæ non conveniunt. Vincula. HIER. Præceptorum Dei, non Pharisæorum, de quibus dicitur: Dirumpamus vincula eorum et projiciamus a nobis jugum ipsorum Psal. 1..
Jeremiah 48:11Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis: nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit: idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus. + 48.11 Fertilis. Ostenditur Moab ex abundantia in odium et elationem venisse, et populum Dei afflictum despexisse, quia nihil afflictionis vel captivitatis patiebatur.
Lamentations 1:1Prologus Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israël, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem: et amaro animo suspirans et ejulans, dixit: [ Aleph Quomodo sedet sola civitas plena populo ! Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo.