Isaiah 33:14
Conterriti sunt in Sion peccatores; possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? + 33.14 Quis poterit. Dei magnalia narrat et Deum ignem vocat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Audite, qui longe estis, quæ fecerim; et cognoscite, vicini, fortitudinem meam.
Cross References
Numbers 17:12Dixerunt autem filii Israël ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.
Deuteronomy 32:21Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis: et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.
Job 18:11Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus. + 18.11 Undique terrebunt. Quia sæpe idcirco quisque bonus esse metuit, ne hoc a pravis patiatur, quod se bonis fecisse reminiscitur: dumque hoc pati quod facit metuit, undique territus, undique suspectus in bono opere gressum perdit.
Psalms 21:9Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum. + 21.9 Speravit in Domino, etc. CASS. Dicentes: Spera in Domino, etc. Ironia Judæorum, ecce quasi historialis narratio, non prophetia, ne qua sit excusatio, ne qua ambiguitas. 1
Psalms 53:5Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. + 53.5 Alieni. AUG. Ziph viculus erat, qui pertinebat ad tribum Juda, unde Ziphæi. 1
Isaiah 5:24Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt. + 5.24 Radix eorum. ID. Prava cogitatio, ex qua procedit opus tanquam germen.