Proverbs 1:32
Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos. + 1.32 Aversio. Aversio et prosperitas perdit, cum a timore conditoris aversus animus, ira ejusdem conditoris in his, quæ peccat, nihil sustinere videtur adversi. Sed ut Job ait: Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad infernum descendunt. Parvulorum. Sensu, unde supra, etc., usque ad sed quia avertunt, se interficiunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For the turning away of the simple shall slay them, and the prosperity of fools shall destroy them.
In Context
Cross References
Deuteronomy 28:17Maledictum horreum tuum, et maledictæ reliquiæ tuæ.
Proverbs 2:18et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius. + 2.18 Pacti Dei sui, etc. Quod cum viro suo tempore nuptiarum pepigit, Domino teste, quod fidem, scilicet castitatis sibi invicem servarent, vel in baptismo. Inclinata est enim. Omnis conversatio adulteræ ad interitum ducit, etc., usque ad id est, ad spirituum tendit tormenta malignorum.
Proverbs 9:18Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ ejus.] + 9.18 Et ignoravit quod ibi. Nescit mulier adultera, etc., usque ad et in excelsis cœlorum convivæ fidelium.
Proverbs 14:16Sapiens timet, et declinat a malo; stultus transilit, et confidit.
Jeremiah 48:11Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis: nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit: idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus. + 48.11 Fertilis. Ostenditur Moab ex abundantia in odium et elationem venisse, et populum Dei afflictum despexisse, quia nihil afflictionis vel captivitatis patiebatur.