Amos 9:11
In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit: et reædificabo aperturas murorum ejus, et ea quæ corruerant instaurabo: et reædificabo illud sicut in diebus antiquis,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 80:12Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi. 1
Psalms 143:5Domine, inclina cælos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt. + 143.5 Domine, inclina. AUG. Humilis David ex persona Ecclesiæ, plenus gratia præsumens de Deo, pugnans hic invocat adjutorium Dei. Quasi, in lucta sumus, sed ne deficiamus. Domine, inclina. CAS. Domine. Idem aperit, etc., usque ad et forma Dei formam servi suscepit. 1
Isaiah 9:6Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. + 9.6 Puer natus est nobis. Non Judæis, nobis, etc., usque ad sed oriri non videntibus non videtur. Principatus super humerum. ID. Dum duceretur ad patibulum, portavit crucem, in qua meruit principatum. ID. Septuaginta: Magni consilii angelus. Quod in Hebræo non habetur, sed nominum majestate perterriti, non ausi sunt de puero dicere, quod aperte Deus appellandus sit. Ideo pro his sex nominibus hoc posuerunt, magni consilii angelus.
Isaiah 16:5Et præparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quærens judicium, et velociter reddens quod justum est. + 16.5 Et præparabit. Judæi exponunt hoc de Ezechia, qui, post mortem Sennacherib, in pace regnavit. Sed melius ad Christum referuntur, et quædam ad primum, quædam ad secundum referuntur adventum.
Jeremiah 23:5[Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum: et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. + 23.5 Ecce dies veniunt, dicit, etc. ID. Abjectis pastoribus synagogæ, Scribis, scilicet et Pharisæis, et apostolis in loco eorum substitutis, inducitur Christus pastor pastorum.
Jeremiah 33:14[Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo verbum bonum quod locutus sum ad domum Israël et ad domum Juda. + 33.14 Ad domum Isræl: De quibus Isaias: erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium, etc.