Isaiæ 16:5
Et præparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quærens judicium, et velociter reddens quod justum est. + 16.5 Et præparabit. Judæi exponunt hoc de Ezechia, qui, post mortem Sennacherib, in pace regnavit. Sed melius ad Christum referuntur, et quædam ad primum, quædam ad secundum referuntur adventum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 5:9Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David: et ædificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. + 5.9 Et ædificavit. A loco ita dicto, subaudi murum: et intrinsecus subaudi alium murum, hoc est, munivit urbem duplici muro.
2 Samuel 23:3Dixit Deus Israël mihi, locutus est fortis Israël: Dominator hominum, justus dominator in timore Dei, + 23.3 In timore. Qui in timore Dei dominationem in subditis exercet, lucis opera per solem justitiæ illuminata profert, nec in eis aliquid obscurum remanet, sed imbre cœlestis gratiæ irrigatus germina virtutum in carne vivens fructificat.
2 Chronicles 31:20Fecit ergo Ezechias universa quæ diximus in omni Juda: operatusque est bonum et rectum, et verum coram Domino Deo suo,
Psalms 72:2Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei: + 72.2 Pedes. CAS. Pro arbitrio mentis, quod a veritate discrepabat. Gressus, actus præcipitati; pene, quia cito rediit. 1
Psalms 89:1Oratio Moysi, hominis Dei. [Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem. + 89.1 Oratio Moysi. AUG. Cum vetus vita et nova, etc., usque ad et videt mirabilia de lege Dei. CASS., REM. Agit iste psalmus de defectu generis humani, qui per Christum auferetur. Domine refugium. CASS. Primo, æternum proponit refugium temporaliter homini. 1