Amos 9:3
Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde scrutans auferam eos; et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 22:13Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat.
Psalms 68:23Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum. + 68.23 Fiat mensa. CAS. Prophetia contra adversarios. AUG. Fiat mensa. Mensa, Scriptura: hanc Judæi habuerunt, dum mandatum Dei coluerunt; postquam a lege jejuni sunt, hæc mensa coram ipsis gentibus data est, ut gravius dolerent. In laqueum. Ut qui littera legis alios stringebant, in ea obligati caderent. In retributiones. Quia illis ablata, et gentibus data. Malorum fuit retributio, dum nolentes in ea epulari, ab ea sunt exclusi. In scandalum. Quia deserentes pacis auctorem, rixas sibi et prava opera concitant. 1
Psalms 139:10Caput circuitus eorum: labor labiorum ipsorum operiet eos. + 139.10 Caput circuitus. CASS. Diapsalma. Tertia pars, ubi dicit, quæ sint mala inimicorum. AUG. Quasi dicat, Me tegit umbra tua, etc., usque ad vel de assertione superantur. Labor labiorum ipsorum operiet eos. CASS. Id est, falsa et mendax assertio eorum, operiet eos, quia de sua falsa assertione superantur. 1
Jeremiah 16:16Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos: et post hæc mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum. + 16.16 Ecce ego mittam piscatores. Judæi putant piscatorum nomine significari Chaldæos, et per venatores Romanos, qui de montibus collibusque, et de cavernis petrarum venati sunt infelicem populum. Cavernis petrarum, etc. HIER. Apostolis et apostolicis viris: Petra enim Christus I Cor. 10., sed et Petro donavit, etc., usque ad et recepisse duplices iniquitates suas.
Jeremiah 23:24Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum? dicit Dominus. Numquid non cælum et terram ego impleo? dicit Dominus.