Amos 9:2
Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos; et si ascenderint usque in cælum, inde detraham eos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 20:6Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, + 20.6 Si ascenderit, id est, etsi cœlestem vitam se agere simulat, etsi intellectum suum similem veris prædicatoribus ostentat, quasi sterquilinium tamen in fine perdetur, quia mens illius pro vitiorum suorum fœtore damnabitur.
Job 24:23Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem ejus sunt in viis illius. + 24.23 Detraxit fortes. In fortitudine suæ pravitatis fortes detrahit, cum per sui erroris astutiam potentes hujus mundi rapit. Et cum steterit. Stat in hoc mundo perversus prædicator, quousque terreno vivit in corpore, sed vitæ suæ credere renuit, quia de Deo vera cognoscere contemnit. Oculi autem ejus. GREG. in Job., l. 17. Vias suas peccator intuetur, quia sola cogitare, sola cernere nititur, quæ sibi ad commodum temporale suffragentur.
Psalms 139:7Dixi Domino: Deus meus es tu; exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ. + 139.7 Dixi Domino. ID. Diapsalma. Secunda pars, quod auxilium contra mala, quasi dicat, tot modis mali impugnant, et quod est remedium inter tot et tanta mala? Dixi Domino: Deus meus. Magna fiducia, etsi omnium Deus, proprie tamen eorum qui eo fruuntur. Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ. ID. Vox hominum et anima eorum, etc., usque ad non ut homines Domini, qui emunt saccello, tu sanguine. 1
Isaiah 2:19et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terræ, a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.
Jeremiah 49:16Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui, qui habitas in cavernis petræ, et apprehendere niteris altitudinem collis: cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. + 49.16 Cum exaltaveris, etc. RAB. Quia hæretici altitudinem et similitudinem aquilarum pollicentur sibi, quæ ad cadaver Dominicum congregantur, etc., usque ad Quod autem contra hæreticos et carnem dictum est, contra Judæos quoque intelligi potest.
Ezekiel 28:13In deliciis paradisi Dei fuisti: omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus: aurum, opus decoris tui: et foramina tua, in die qua conditus es, præparata sunt.