The Bible Software
bible.softwareColossenesColossenes 1 › Colossenes 1:8

Colossenes 1:8

qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu. + 1.8 In Spiritu. Quia pro spiritualibus, non pro carnalibus diligitis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Who also declared unto us your love in the Spirit.

In Context

7sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu, + 1.7 Pro vobis, etc. Quorum salutem desiderans, cœpit Archippum adjuvare.

9Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali: + 1.9 Impleamini in omni. Magnum est plene scire quid Deus velit, in omnibus rebus activæ vitæ et contemplativæ.

Read all of Colossenes 1

Cross References

Romans 5:5spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. + 5.5 Spes autem. Quia est in Deo qui non fallit, non in homine mendace, cujus spei pignus est Spiritus: legitur enim: Fons aquæ tuæ sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi Eccli. 5.; ipse est Spiritus, quem non possunt accipere mali, et charitas est, quam habere et malus esse non potest aliquis. Sed nomen Christi habere et baptismum, corpus Domini sumere, et cætera sacramenta habere, et malus esse potest. Charitas ergo est proprium donum Spiritus, et singularis fons. Charitas Dei. Vel Deus late nos diligit: et hoc habemus in cordibus nostris per Spiritum qui facit nos intelligere charitatem Dei erga nos.

Galatians 5:22Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, + 5.22 Charitas. Caput præmisit, unde membra sequuntur. Non enim bene aliquis gaudet, qui non diligit bonum unde gaudet. Non habet pacem veram cum aliquo, nisi eum diligat. Non est longanimis perseveranter exspectando nisi ferveat diligendo. Non est benignus, nisi diligat cui opitulatur. Non est bonus, nisi diligendo. Non fidelis salubriter, nisi ea fide quæ per dilectionem operatur. Non est mansuetus qui dilectione non moderatur. Non continet se quis ab eo unde turpatur, nisi diligat unde honestatur. Merito ergo charitatem sic sæpe commendat, quasi sola sit præcipienda, quæ non potest haberi sine cæteris, quibus homo efficitur bonus. Gaudium. Puritas conscientiæ. Unde: Non est impiis gaudere, dicit Dominus Isa. 48..

2 Timothy 1:7Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. + 1.7 Timoris. Timore turbatus Petrus negavit Christum. Unde: Nolite timere eos qui occidunt corpus Matth. 26. Hujus timoris non accepimus spiritum, sed illius de quo Dominus ait: Eum timete qui potest corpus et animam perdere in gehennam. Spiritus enim sanctus dat timorem non mundi, sed Dei, qui potest perdere in gehennam ignis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Colossenes 1:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Colossenes 1:7Colossenes 1Colossenes 1:9 →