The Bible Software
bible.software › Colossenes › Colossenes 1 › Colossenes 1:9

Colossenes 1:9

Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali: + 1.9 Impleamini in omni. Magnum est plene scire quid Deus velit, in omnibus rebus activæ vitæ et contemplativæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For this cause we also, since the day we heard it, do not cease to pray for you, and to desire that ye might be filled with the knowledge of his will in all wisdom and spiritual understanding;

In Context

8qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu. + 1.8 In Spiritu. Quia pro spiritualibus, non pro carnalibus diligitis.

10ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei: + 1.10 In scientia. Ut non ignorent fidei suæ speciem, id est rem speratam, unde firmi erunt.

Read all of Colossenes 1

Cross References

1 Samuel 12:23Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis, et docebo vos viam bonam et rectam.

Psalms 143:10Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno, + 143.10 Gladio. AUG. Quas superius dixit aquas, ipsum hic dicit gladium; unde et hic subdit quod ibi: Et erue me de manu filiorum alienorum. Maligno. De quo: Lingua eorum gladius acutus Psal. 56.. Est et benignus gladius, de quo Dominus ait: Non veni pacem mittere, sed gladium Matth. 10.. Hic est gladius bis acutus Apoc. 19., utroque acumine præpotens, scilicet Veteris et Novi Testamenti, quo omnis putredo a membris Christi abscinditur. 1

Acts 12:5Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebant sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo.

Romans 12:2Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. + 12.2 Nolite conformari. Generalis prohibitio. Sed reformamini. Regularis jussio. Ibi continentia, hic justitia. Illud pertinet ad non concupiscere, hoc ad diligere; illud ad declinandum a malo, hoc ad faciendum bonum. Non concupiscendo enim vetustate exspoliamur, et diligendo novitate induimur. Reformamini. Quia in Adam partim amissa est imago Dei, ut incipiat ab illo reformari a quo formata est. Non enim reformare seipsam potest sicut potuit deformare.

Ephesians 1:8quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia: + 1.8 Quæ superabundavit. Hactenus de his quæ toti humano generi: modo de his quæ singulariter apostolis dedit, loquitur.

Ephesians 3:14Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, + 3.14 Hujus rei gratia. Vos peto, et Deo supplico, ut gratia cooperetur vobis. Et hoc est quod addit: Hujus rei gratia. In quo ostendit eos habere propriæ voluntatis arbitrium. Sed ne illud sufficere putent, addit: Flecto genua mea ad Patrem. Tantum in Græco habetur; quod autem in Latinis codicibus additum est: Domini nostri Jesu Christi, bene convenit, quod orabat, ut merito ejus obtineamus cui proprie et naturaliter est pater, non autem adoptive.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Colossenes 1:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Colossenes 1:8Colossenes 1Colossenes 1:10 →