Colossenes 2:17
quæ sunt umbra futurorum: corpus autem Christi. + 2.17 Quæ sunt umbra, etc. Tunc fuerunt hujusmodi præcepta, quæ non servare peccatum erat, nunc testimonia et confirmatio veritatis. Ego Scriptura quæ tunc fuit exactrix operum significantium, nunc testis est rerum significatarum: et quæ tunc observabatur ad prænuntiationem, nunc recitatur ad confirmationem. Corpus autem. Id est, veritas hujus umbræ est Christi, id est, ad Christum pertinet. Vel illa omnia sunt corpus Christi, id est significant corpus Christi, vel quod sumpsit de virgine, vel quod est Ecclesia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Which are a shadow of things to come; but the body is of Christ.
In Context
16Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum:
Cross References
Matthew 11:28Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
Hebrews 4:1Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introëundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse.
Hebrews 9:9quæ parabola est temporis instantis: juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, + 9.9 Quæ parabola. Quod autem hæc de sacrificiis consummandis vel in primo vel in secundo tabernaculo secundum significationem dicta sint, aperit, subdens: quæ parabola est, etc.