The Bible Software
bible.softwareColossiansColossians 2 › Colossians 2:18

Colossians 2:18

Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ, + 2.18 Volens. Id est amans ea quæ non vidit. Vel, volens scilicet suadere quæ non vidit, scilicet legis cæremonias quarum rationem ignorat. Inflatus. Non aliud intelligit inflatus quam sensualitas capit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Let no man beguile you of your reward in a voluntary humility and worshipping of angels, intruding into those things which he hath not seen, vainly puffed up by his fleshly mind,

In Context

17quæ sunt umbra futurorum: corpus autem Christi. + 2.17 Quæ sunt umbra, etc. Tunc fuerunt hujusmodi præcepta, quæ non servare peccatum erat, nunc testimonia et confirmatio veritatis. Ego Scriptura quæ tunc fuit exactrix operum significantium, nunc testis est rerum significatarum: et quæ tunc observabatur ad prænuntiationem, nunc recitatur ad confirmationem. Corpus autem. Id est, veritas hujus umbræ est Christi, id est, ad Christum pertinet. Vel illa omnia sunt corpus Christi, id est significant corpus Christi, vel quod sumpsit de virgine, vel quod est Ecclesia.

19et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei. + 2.19 Constructum, etc. In unum per conjunctionem, quia idem credunt, et eadem operantur. Et subministratum in subserviendo. Per nexus. Id est per charitatem, sine qua membra non cohærent, nec invicem serviunt, nec vivunt. In augmentum Dei. Augetur Deus redeuntibus, sicut comminuitur deserentibus.

Read all of Colossians 2

Cross References

Genesis 3:13Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi. + 3.13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem, etc. AUG. Nec ista confitetur peccatum, sed refert in alterum, in impari sexu, pari fastu. Ex his tamen natus David dicit usque in finem sæculi: Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi Psal. 40. Hoc ab istis dicendum fuit: sed nondum peccatorum cervices considerat Deus: restabant labores et dolores mortis, et contritio sæculi, et gratia Dei, quæ in tempore subvenit, docens afflictos non de se præsumere. Serpens decepit, etc. Quasi cujuslibet persuasio prævaleat Dei præcepto. Serpens decepit me, etc. AUG., ibid., lib. 2, c. 30 Quomodo his verbis, etc., usque ad cum eo cibo non videret eam mortuam esse. AUG., ibid., c. 28 Notandum quod non diabolus est permissus feminam tentare, etc., usque ad sed ex hac homini invidisse ratio ostendit. ALC. Peccatum angeli tacitum, hominis patefactum quia illud incurabile, hoc curatum. Vidit igitur, etc. STRAB. Aperte inexcusabilis ostenditur, cui licuit sub tali deliberatione dolos inimici advertere.

Deuteronomy 29:29Abscondita, Domino Deo nostro; quæ manifesta sunt, nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis hujus.

Psalms 138:1In finem, psalmus David. [Domine, probasti me, et cognovisti me; + 138.1 In finem psalmus David. CASS. Psalmus profunditate mysteriorum plenus, etc., usque ad in prophetis velatus, in Evangelio manifestus. AUG. Loquitur totus Christus, tanquam unus et integer vir, etc., usque ad sicut duo in carne una. Domine, probasti me. CASS. Primo, de notitia Dei, etc., usque ad quarto, quomodo mali ei non noceant, ibi, Si occideris, Deus, etc. Domine, probasti. AUG. Jam in Jerusalem restitutus, etc., usque ad hæc est persona totius humanæ naturæ revertentis. 1

Ezekiel 13:3Hæc dicit Dominus Deus: Væ prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident !

Matthew 24:24Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. + 24.24 Si fieri posset. Id est, si aliquo modo fieri posset, ut Dei præfinitio mutaretur, et ideo non de veris intelligi potest electis. Electi. Non quod divina electio frustretur, sed qui judicio humano videntur electi.

Romans 8:6Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax: + 8.6 Nam prudentia. Qui hæc quæ carnis sunt sapit, non est justus; nam prudentia carnis mors est. Vita et pax. Vita quidem ad id relatum, affectus carnis mors; pax autem ad id quod sequitur: affectus carnis inimicitia est ad Deum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Colossians 2:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Colossians 2:17Colossians 2Colossians 2:19 →