Hebrews 4:1
Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introëundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 2:30Propterea ait Dominus Deus Israël: Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me: sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.
Proverbs 28:14Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est duræ corruet in malum. + 28.14 Beatus homo, etc. Ira judicii tanto districtior portabitur, quanto nunc minus timetur.
Matthew 7:21Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum. + 7.21 Non omnis qui dicit. Sicut cavendi sunt qui habent speciem bonæ vitæ propter dogma nequitiæ, sic et hic econtrario qui, cum integræ fidei et doctrinæ sint, turpiter vivunt. Utrumque enim necesse est, ut et opus sermone et sermo operibus comprobetur. Qui dicit: Domine, Domine. Iter regni Dei est obedientia, non nominis nuncupatio. Non est hoc illud vere et proprie dicere ubi prolatio discordat a voluntate. De quo Apostolus ait: Nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto I Cor. 12..
Matthew 24:48Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire:
Luke 13:25Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis: + 13.25 Cum autem, etc. Paterfamilias Christus, cum ubique ex Divinitate sit, illis jam intus esse dicitur, quos in cœlo præsens sua visione lætificat, sed quasi foris est his quos in hac peregrinatione certantes occultus adjuvat. Intrabit ergo cum totam Ecclesiam ad sui contemplationem perducet. Claudet ostium, cum reprobis locum pœnitentiæ tollet, qui foris stantes pulsabunt, id est a justis segregati, misericordiam quam contempserunt frustra implorabunt. Incipietis foris stare. Modo tempore misericordiæ contendite, quia tempore judicii reprobis tollitur locus pœnitentiæ, qui nunc aperitur cunctis pie quærentibus. Nescio vos. Non novit lux tenebras, id est non aspicit, quia, si aspiceret, tenebræ non essent.
Romans 3:23omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. + 3.23 Egent gloria, id est, indulgentia et venia peccatorum.