bible.software › Colossians › Colossians 2 › Colossians 2:21
Colossians 2:21
Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
(Touch not; taste not; handle not;
In Context
20Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi: quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis? + 2.20 Si ergo mortui. Hactenus monuit stantes ne seducerentur, nunc eos aggreditur, qui jam aliqua de lege servabant; quasi dicat: Vos videte ne seducamini, sed vos aliis dicite quare legem servatis? Elementa dicit creaturas hujus mundi. Si, inquit, cum fidem Christi accepistis, estis separati a peccato, et ab elementis mundi, id est ab abstinentia, et ab omni superstitione creaturarum mundi. Quid adhuc, etc. Potest accipi cum Christo ac sicut Christus.
22quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præcepta et doctrinas hominum: + 2.22 Quæ omnia ipso usu, etc. Si quis utitur eis Judaico ritu, ut ab his abstineat, illis utatur, credens inde justificari, ducunt in mortem. Ista dico jam existentia secundum præcepta et doctrinas hominum, etc., non Dei: postquam enim veritas venit, jam non hæc Deus præcipit, sed Pharisæi et auctoritate hæc præcipiunt, et rationibus docent.
Read all of Colossians 2
Cross References
Genesis 3:3de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.
2 Corinthians 6:17Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis:
This Verse In Other Editions
Study Colossians 2:21