Colossenes 2:22
quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præcepta et doctrinas hominum: + 2.22 Quæ omnia ipso usu, etc. Si quis utitur eis Judaico ritu, ut ab his abstineat, illis utatur, credens inde justificari, ducunt in mortem. Ista dico jam existentia secundum præcepta et doctrinas hominum, etc., non Dei: postquam enim veritas venit, jam non hæc Deus præcipit, sed Pharisæi et auctoritate hæc præcipiunt, et rationibus docent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Which all are to perish with the using;) after the commandments and doctrines of men?
In Context
21Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis:
Cross References
Isaiah 29:13Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis, + 29.13 Eo quod appropinquat populus iste. ID. Dominus in Evangelio Matthæi utitur, etc., usque ad verbis propriis usos. Labiis suis. ID. 70. Labiis suis me honorat, cor autem ejus longe est a me: frustra autem colunt me, docentes præcepta hominum atque doctrinas.
Daniel 11:37Et Deum patrum suorum non reputabit: et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurget.
Mark 7:7in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.]
John 6:27Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. + 6.27 Signavit Deus. Quasi proprio signo a cæteris discrevit, quia qui est Filius hominis, est et Filius Dei et ideo me nolite contemnere Filium hominis, sed petite a me cibum spiritualem.
Titus 1:14non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate. + 1.14 Mandatis. Quia mandata legis post manifestam veritatem, jam hominum, non Dei mandata sunt.