Colossians 2:7
radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione. + 2.7 Radicati. Minores in activa vita. Super alios ædificati in ipso. Id est vos majores qui in contemplatione estis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,
Cross References
Jeremiah 17:8Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit cum venerit æstus: et erit folium ejus viride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum. + 17.8 Quod ad humorem. ID. Quasi diceret: de siccitate Judaica transit ad baptismi gratiam.
Matthew 7:24Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram, + 7.24 Omnis ergo. Quasi dicat: Omnia prædicta bene tenenda sunt, quia qui tenet assimilabitur Christo; qui non tenet, diabolo. Qui autem, quæ in monte habita sunt: quod dicit ut ostendat sermonem in monte habitum, omnibus præceptis quibus Christiana vita informatur, esse perfectum. Assimilabitur. Quia sicut Christus de personis variis unam Ecclesiam construit, erudit, regit in vitam dedicaturus æternam, sic iste variis virtutibus perpetuam mansionem sibi ædificat, et in futura dedicatione cum Christo lætabitur. Viro. Illi qui dicit: Ut sapiens architectus, fundamentum posui in Christo. Qui ædificavit. Ille ædificat in Christo, qui quod audit ab illo facit. Supra petram. A qua Petrus nomen accepit pro firmitate fidei, id est, super seipsum ædificavit Ecclesiam.
John 15:4Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.
Romans 16:25Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti + 16.25 Ei autem. Sic ego vos moneo. Ei autem qui potest vos confirmare, sit gloria, a quo solo bono sunt bona omnia; in quo epistolæ notatur summa, quia hic principaliter intendit Apostolus illos monere ut omnia attribuant gratiæ Dei. Secundum revelationem. Mysterium dicit incarnationem Christi, etc., quæ æternis temporibus erant abscondita: quia licet ex aliqua parte antiquis patribus fuissent cognita, plene tamen a nullo fuerunt scita, quousque suo tempore per ipsum Christum sunt revelata.
1 Corinthians 15:58Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.